Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 262 — nerabiles Fratres, nunc potissimum significanda censuimus, ac pro certo habemus, Vos pro egregia vestra virtute, religione, pietate ac perspecta in Nos et hanc Petri Cathedram fide et observantia hisce paternis Nostris desideriis, monitisque quam libentissime et cumula­tissime esse obsequuturos. Ac pláne non dubitamus, quin Vos omnes, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Pastorum Principem Chri­stum Jesum continenter intuentes, qui se humilem et mitem corde est professus, quique dedit animam suam pro ovibus suis relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia Ejus, contendatis totis viribus Illius exempla sectari, documenta exequi, et gregi curae vestrae commisso assidue advigilare, in omnibus laborare, ministerium vestrum implere, et quaerere non quae vestra sunt, sed quae Christi Jesu, neque jam ut dominantes in Cleris, sed uti Pastores, immo Patres amantissimi, et facti forma gregis ex animo nihil tam molestum, tam impeditum, tam arduum unquam fore putetis, quod in omni patientia, mansuetudine, lenitate, prudentia ferendum, expediendum ac providendum pro vestrarum ovium salute non curetis. Nos interim in humilitate cordis Nostri haud omittimus assiduas, fervidasque clementissimo luminum et misericordiarum Patri Deo totius consolationis adhibere preces, ut uberrima quaeque suae Bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concreditas copiose descendant. Cujus divini praesidii auspicem et propensissimae aeque ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem Apostolicam Bene­dictionem ex imo corde depromptam Vobis singulis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, cunctisque istarum Ecclesiarum Cleri­cis, Laicisque fidelibus peramanter impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 17. Mártii Anno 1856. Pontificatus Nostri Anno Decimo. Pilis PP. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents