Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 249 — ficio et Sacramentorum administratione Ecclesiae formuláé in lingua cujusque ritus ab liac Apostolica Sede jam probati sedulo pie religio­seque usurpentur. Neque desinatis studiosissime curare, ne Praelati Episcopis inferiores sacra pontificali ritu in posterum agant, nisi ejus­modi speciale privilégium ab eadem Sancta Sede obtinuerint, et ea conditione, ut qui privilégium idem fuerint consecuti, diligentissime observare debeant, quae tum in Decreto rec. mem. Alexandri VII. Praedecessoris Nostri die 27. Septembris Anno 1659 edito, tum in Apostolicis Litteris felicis recordationis Pii VII. Decessoris pariter Nostri incipientibus „Decet Romanos Pontifices" et IV. Nonas Julii Anno 1828 datis sunt praescripta. Habetis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, quae Vobis in praesentia significanda esse censui­mus, ac pláne non dubitamus, quin pro egregia vestra pietate ac sin­gulari et perspecta erga Nos et lianc Sanctam Sedem observantia pro­nis auribus haec Nostra excipiatis monita, et ea omnia, de quibus loquuti sumus, quam diligentissime perficienda et exequenda curetis. Interim haud omittimus a Deo Optimo Maximo humiliter enixeque exposcere, ut uberrima quaeque suae bonitatis dona super Vos propi­tius semper eífundat, vestrisque pastoralibus curis, consiliis et labori­bus benedicat, quo sanctissima nostra religio ejusque doctrina in vestris dioecesibus major a in dies incrementa suscipiat, ac prospere feliciterque ubique vigeat et fioreat. Atque caelestium omnium mune­rum auspicem, et flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis testem Apo­stolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis singulis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, omnibusque istarum Eccle­siarum Clericis, Laicisque fidelibus curae vestrae commissis peraman­ter impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 5. Novembris Anno 1855. Pontificatus Nostri Anno Decimo. Pilis Papa IX. 32

Next

/
Thumbnails
Contents