Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 250 — Litterae Apostolicae a Sua Sanctitate Pio IX. Suiiimo l'ontiíice ad Archiepiscopos et Episcopos Imperii Austriaci anno 1856. Viennae cougregatos. Dilectis Filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus, ac Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis universae Imperialis ac Regiae Austriacae Ditionis. P i u s Papa IX. Dilecti Filii Nostri, et Yenerabiles Fratres, Salutem et Apostoli­cam Benedictionem. SINGULARI QUIDEM animi Nostri gaudio cognosci­mus, Yos Dilecti Filii Nostri, ac Yenerabiles Fratres, Nostris, et Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci Joseplii Austriae Impera­toris, et Regis Apostoliéi desideriis cuique Vestrum uno fere eodem­que tempore significatis quam libentissime obsequentes pro egregia vestra religione, et pastorali sollicitudine statuisse convenire in istam Imperialem et Regiam Yindobonensem civitatem, quo ibi inter Yos colloqui, et consilia conferre possetis, ut rite ea omnia perficiantur, quae a Nobis cum eodem Carissimo in Christo Filio Nostro sancita sunt in Conventione, quam idem clarissimus et religiosissimus Prin­ceps cum summa Nostra consolatione et immortali sui nominis glória ob Ecclesiae jura vindicata, bonis omnibus prae laetitia gestientibus, ineundam Nobiscum curavit. Itaque dum Vobis, Dilecti Filii Nostri, et Venerabiles Fratres, vei maximé gratulamur, quod in hoc habendo conventu insigne ac perspectum vestrum pro Ecclesia studium impense ostenditis, Nobis temperare non possumus, quin Yos liac occasione peramanter alloquamur, et intimos Yobis animi Nostri sensus aperiamus, ex quibus majorem in modum intelligetis, quanta Yos, et omnes amplissimi istius Imperii fideles populos curae vestrae commissos benevolentia prosequamur. Atque in primis quod attinet ad commemoratae Conventionis executionem, cum optime noscatis, multos in illa esse articulos, qui a Vobis praecipue sunt exequendi, tum vehementer optamus, ut quoad modum in eorumdem articulorum executione unam eamdemque cer­tam viam atque rationem habere velitis, ea tamen circumspectione sedulo prudenterque adliibita, quam varia diversarum latissimi Austri­aci Imperii Provinciarum adjuncta postulare poterunt. Si quae autem de alicujus articuli sensu dubitatio, vei difficultas oriatur, quod non

Next

/
Thumbnails
Contents