Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 244 — XVIII. Si forsan eveniat, ut corporatio quaedam ecclesiastica legitime supprimatur, beneficia, ad quae praesentaverat, liberae collationi episcopali reddentur, in quantum id canonum sanctiones praescribunt. XIX. Majestas Sua nullo modo obstacula ponere intendit, quin confraternitates sive sodalitates, quales Ecclesia probat et commendat, constituantur et pietatis operibus unitis viribus incumbant. Attamen praecaveudum est periculum, ne sodalitatum piarum titulo molitiones obtegantur in civitatis sed et Ecclesiae perniciem vertentes. Itaque cautiones quasdam adhibere necesse est; magni tamen Episcopi dioecesani de sodalitate quadam constituenda judicium fiet. XX. Archi-Episcopi et Episcopi minimé impedientur, quin in institutis piis ea, quae religionem et vitae Christianae integritatem attinent, vi muneris pastoralis eis proprii dirigant. Quantum vero Majestas Sua exoptet, ut in omnibus quibuscunque institutis cuncta recte ac pie componantur, ex eo patet, quod etiam,' qui carceris poenam luunt, novissime magnam partém congregationum religiosarum curae demandati fuerint. Ceterum mihi concessum sit, denuo exponere sensus summae venerationis, quacum permaneo Eminentiae Vestrae Reverendissimae Viennae, die 18. Augusti 1855. humillimus et obsequentissimus servus Jos. Othinar. dc Rauscher m. p. Archi-Episcopus Viennensis. Litterae a Plenipotentiario Suae Sanctitatis ad Plenipotentiariuni Augustissimi Imperatoris ac Regis datae. Celsissime ac Reverendissime Princeps! Accepi litteras Celsitudinis Tuae Reverendissimae liodierna die ad me datas, in quibus plura pertractantur, circa quae inter nos collata fuerunt consilia, quaeque partim ad dilucidationem illorum, quae in conventione continentur, inserviunt, partim vero ad alia statuenda sunt ordinata, de quibus quidem opportunum judicatum fűit, in eadem Conventione sermonem non habere, sed Majestas Sua Caesarea pro eximia Sua aequitate et pietate paratam Sese exhibuit, Sanctissimi Patris desideriis et postulationibus satisfacere. Ea