Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 245 — itaque, quae in memoratis litteris expressa sunt, tam a Sancta Sede quam a Majestate Sua Caesarea religiose servabuntur. Ut omnis, quantum fieri potest, recludatur aditus difficultatibus, quae ex interpretatione illorum, quae in memorata conventione conti­nentur, oriri possent, nomine Sanctae Sedis declaro, ea, quae Articulo VII. statuuntur, non esse intelligenda, nisi de gymnasiis mediisque scholis pro juventute catholica destinatis, exclusis iis, quae pro aca­tholicis fuerint fundatae et destinatae. Declaratio vero, quae continetur No. X. litterarum Celsitudinis Tuae circa modum sequendum in judiciis contra ecclesiasticos viros, qui in jus vocentur propter crimen seu delictum ad religionem perti­nens, quod poenalibus Imperii legibus animadvértitur, a Sancta Sede admittitur quidem, per se autem patet, causas religionis et fidei qua tales ad competentiam judicis saecularis non pertinere. Relate ad ea, quae adnotata sunt in litteris Celsitudinis Tuae Reverendissimae No. XIII., Sanctissimus Páter non dubitat, quin in Constituenda commissione ecclesiastica, de qua ibi sermo est, Guber­nium Austriacum cum Sancta Sede sit pertractaturum. Superest, ut effusas Deo optimo Maximo gratias agam, quod gra­vissimum maximique omnium momenti tam pro Ecclesia tam pro Statu negotium felicem ad exitum fuerit perductum. Praeclarissima hac occasione, ut semper, Augustissimus Imperá­tor exhibuit pietatis et eximii religionis studii argumenta, quae qui­dem clariori adhuc nitore fulgebunt dum ea, quae pacta conventaque sunt, executioni mandabuntur. Hac autem utor occasione, ut Celsitudini Tuae Reverendissimae toto corde gratuler, quod gravissimo huic negotio summa sedulitate summoque studio et laboré multorum annorum spatio dederis operám. Deo adjuvante sanctum hoc opus ad exitum est perductum; det eidem Dominus incrementum! Pergratum mihi est hac uti occasione, ut sincerissimis peculiaris observantiae sensibus permaneam Celsitudinis Tuae Reverendissimae Viennae, die 18. Augusti 1855. obsequentissímus servus M. Card. Viale-Prelá m. p.

Next

/
Thumbnails
Contents