Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 239 — In quorum fidem praedicti Plenipotentiarii huic conventioni subscripserunt, illamque suo quisque sigillo obsignaverunt. Dátum Yiennae die decima octava Augusti anno reparatae Salutis millesimo octingentesimo quinquagesimo quinto. Mich. Card. Vlale-Prelá m. p. Joseph. Othmar. de Rauscher m. p. (L. S.) Archi-Episcopus Viennensis. (L. S.) Litterae a Suae Majestatís Caesareae et Regio-Apostolicae Plenipotentiario ad Eminentissimum et Reverendissimum Doniiiiuiu Michaelem S. R. E. Cardinalem Viale-Prela qua Sanctissimi Patris Plenipotentiarium datae. Eminentissime ac Reverendissime Domine! Domine Colendissime! Ecclesia catholica nunquam non est arca, ad quam confugiunt omnes, qui salvi fiunt in vitám aeternam; nostris autem temporibus Dominus mundum promissionum Christi oblitum clarissimis argumentis edocuit, temporalis quoque vitae bonis pessimam imminere ruinam, nisi Ecclesiae salutaris influxus societatis civilis fundamenta confirmet. Vicissim tempestates, quibus agitati sumus, haud obscure innuerunt, quanti pro Ecclesia Dei momenti sit, ut potestas civilis effrenem cupidinum licentiam manu forti compescat; quippe nostro aevo Ecclesiae res est cum factione, quae non tantum fidem divinitus infusam, sed etiam naturalem religionis sensum funditus evertere conatur freta commentis prava arte ita adornatis ut animum, quae sua sunt, quaerentem vehementer commoveant. Ubi perversitatis praeconibus liberum est, ad populos fascinandos cuncta componere, nunquam deerunt, qui sana ratione frustra reclamante in magistrorum verba jurent, atque renovabitur abominatio desolationis, quae ante aliquot annos in ipso loco sancto, Principis scilicet Apostolorum sede, stare coepit. His ita compositis magis quam unquam exoptandum est, ut Impérium cum sacerdotio ad tuendum Dei in terris regnum fideliter conspiret. Augustissimus vero Austriae Imperátor avita pietate ductus nihil sanctius habuit, quam ut concordiam sacrae atque civilis potestatis in latissimis ditionibus sceptro Ejus subjectis intemeratam inconcussamque stabiliret. Regnator omnium Deus incrementum beni-