Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

f — 240 — gne dedit eis, quae ad Tpsius sanctificandum nomen suscepta sunt, et conventum est de articulis, quos tam a Sanctissimo Patre, quam a Majestate Sua ratos esse habendos, addubitari vix potest. Quum autem in tantae molis gravitatisque opere nonnulla supersint, quae memi­nisse juvet. Augustissimus Imperátor mihi in mandatis dedit, ut, quae sequuntur, Eminentiae Yestrae Reverendissimae communicem. I. Majestati Suae cordi onmino est, ut in studiorum Universitati­bus fides floreat et pietas. Multifaria, quam scientia humana parit, utilitas praesertim ex saeculo XVIII. multifariis erroribus quasi nubi­bus obducta est, quae ut veritatis luce dissipentur, ipsius societatis liumanae quam maximé interest. Tantae rei in studiis generalibus ordinandis diligentissime rationem habere, Majestati Suae propositum est. Multa sunt, quae suadeant, ut sacrorum Antistites in Universita­tibus Arcliicancellarii seu Cancellarii partes agant; quatenus difficul­tates obstent, in facultatem tamen theologicam secluso Cancellarii, ubi adest, officio peculiarem influxum exercebunt. II. Ad examinandos laureae theologicae sive juris canonici can­didatos per Austriam nullo non tempore viri catholici exclusive sunt adhibiti, sed et adhibebuntur. III. Quodsi expediat, ut Episcopis nonnullis laureas theologicas conferendi facultas auctoritate apostolica tribuatur, Augustissimus facile consentiet; communicatis tamen inter Sanctam Sedem et Guber­nium Imperiale consiliis negotium pertractetur. IV. Liberum erit Episcopis, studiorum Universitatem catholicam sub eorum dependentia constitutam fundare. Quum autem necesse sit, quoad res politicas et jura civilia ejusmodi instituto assignanda cau­tiones pro rerum et locorum varietate adhibere, consilia cum Guber­nio Caesareo praevie conferenda erunt. V. Antequam professor facultatis juridicae ad jus canonicum tra­dendum deputatus constituatur, Episcopi dioecesani de ejus fide et doctrina sententia expetetur. VI. Universitas Pestinensis originem debet fundationi ecclesia­sticae, quae Maria Tlieresia Augusta regnante bonis ecclesiastici's adaucta est. Nihilominus ex saeculi praeteriti fine rarissimis quibus­dam casibus accidit, ut viri acatholici ad scientias profanas in Uni­versitate praedicta tradendas admitterentur. Augustissimus vero Imperátor aequum esse agnoscit, ut in ejusdem professores catholici tantum assumantur, quin tamen derogare intendat juribus virorum ab

Next

/
Thumbnails
Contents