Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 238 — lórum seriem tranquille possederunt. In illis Imperii provinciis, ubi fundus religionis haud extat, pro quavis dioecesi instituentur com­missiones mixtae, quae juxta formám et regulám, de quibus Sanctitas Sua cum Caesarea Majestate conveniet, tam mensae episcopalis quam beneficiorum omnium bona vacationis tempore administrabunt. Articolns XXXIII. Cum durante praeteritarum vicissitudinum tempore plerisque in locis Austriacae ditionis ecclesiasticae decimae civili lege de medio sublatae fuerint, et attentis peculiaribus circumstantiis fieri non pos­sit, ut earumdem praestatio in toto Imperio restituatur, instanté Ma­jestate Sua et intuitu tranquillitatis publicae, quae religionis vei maximé interest, Sanctitas Sua permittit ac statuit, ut salvo jure exigendi decimas, ubi de facto existit, aliis in locis earumdem deci­marum loco seu compensationis titulo ab imperiali Gubernio assi­gnentur dotes seu in bonis fundisque stabilibus, seu super Imperii debito fundatae iisque omnibus et singulis tribuantur, qui jure exi­gendi decimas potiebantur; itemque Majestas Sua deciarat, dotes ipsas liabendas omnino esse prout assignatae fuerint, titulo oneroso et eodem ac decimae, quibus succedunt, jure percipiendas tenendas­que esse. Articulus XXXIV. Cetera ad personas et res ecclesiasticas pertinentia, quorum nulla in his articulis mentio facta est, dirigentur omnia et administrabuntur juxta Ecclesiae doctrinam et ejus vigentem disciplinam a Sancta Sede adprobatam. Articulus XXXV. Per solemnem hanc conventionem leges, ordinationes et decreta quovis modo et forma in Imperio Austriaco et singulis, quibus consti­tuitur ditionibus, hactenus lata, in quantum illi adversantur, abrogata liabebuntur, ipsaque conventio ut lex Status deinceps eisdem in diti­onibus perpetuo vigebit. Atque idcirco utraque contrahentium pars spondet, se successoresque suos omnia et singula, de quibus conven­tum est, sancte servaturos. Si qua vero in posterum supervenerit dif­ficultas, Sanctitas Sua et Majestas Caesarea invicem conferent ad rem amice componendam. Articulus XXXVI. Ratificationum hujus conventionis traditio fiet intra duorum mensium spatium a die hisce articulis apposita aut citius, si fieri potest.

Next

/
Thumbnails
Contents