Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 237 — Articulus XXIX. Ecclesia jure suo pollebit, novas justo quovis titulo libere acquirencli possessiones ejusque proprietas in omnibus, quae nunc possidet, vei imposterum acquiret, inviolabilis solemniter erit. Proinde quoad antiquas novasque ecclesiasticas fundationes nulla vei suppressio vei unió fieri poterit, absque interventu auctoritatis Apostolicae Sedis salvis facultatibus a sacro Concilio Tridentino Episcopis tributis. Articulus XXX. Bonorum ecclesiasticorum administratio apud eos erit, ad quos secundum canones spectat. Attentis autem subsidiis, quae Augustissimus Imperátor ad ecclesiarum necessitatibus providendum ex publico aerario benigne praestat et praestabit, eadem bona vendi vei notabili gravari onere non poterunt, nisi tum Sancta Sedes, tum Majestas Sua Caesarea aut ii, quibus hoc munus demandandum duxerint, consensum tribuerint. Articulus XXXI. Bona, quae fundos, uti appellant, religionis et studiorum constituunt, ex eorum origine ad ecclesiae proprietatem spectant, et nomine ecclesiae administrabuntur, Episcopis inspectionem ipsis debitam exercentibus juxta formám, de qua Sancta Sedes cum Majestate Sua Caesarea conveniet. Reditus fundi religionis, donec collatis inter Apostolicam Sedem et Gubernium Imperiale consiliis, fundus ipse dividatur in stabiles et ecclesiasticas dotationes, erunt erogandi in divinum cultum, in ecclesiarum aedificia et in seminaria et in ea omnia, quae ecclesiasticum respiciunt ministerium. Ad supplenda, quae desunt, Majestas Sua eodem, quo hucusque, modo imposterum quoque gratiose succurret; immo si temporum ratio permittat, et ampliora subministraturus est subsidia. Pari modo reditus fundi studiorum unice impendentur in catholicam institutionem et juxta piam fundatorum mentem. Articulus XXXII. Fructus beneficiorum vacantium, in quantum hucusque consuetum fűit, inferentur fundo religionis, eique Majestas Sua Caesarea proprio motu assignat quoque Episcopatuum et Abbatiarum saecularium per Hungáriám et ditiones quondam annexas vacantium reditus, quos Ejusdem in Hungáriáé regno Praedecessores per longam saecu-