Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 198 — scholis ad hunc finem destinatis praeparantur, talem nanciscantur institutionem, quae et mentem eorum salutaribus cognitionibus imbuat et animumad omnem pietatem informet. Quamobrem Synodus haec saluti animarum per omnia prospicere cupiens in Domino statuit : ut in liujusmodi scholis, quae sub provida Ordinariorum cura constituuntur, praeter paedagogicas, didacticas item, atque alias scopo respondentes disciplinas cumprimis fidei et morum doctrina, história biblica et ecclesiastica, liturgica sacra, cantus ecclesiasticus et pulsus organi, methodus catechisandi et modus Sacerdotibus Sacra operantibus assistendi ea ratione tradantur, ut dum mens salutaribus cognitionibus perficitur, in animis de fidei veritatibus firma persuasio et in sanctam matrem Ecclesiam filialis pietas ac reverentia oriatur. Quod ut eo facilius feliciusque succedat, necessum erit, ut institutioni intimé nectatur religionis exercitium. Quare ordinat haec Synodus, ut discipuli ad magisteria praeparandi quotidie sacro Missae Sacrificio, diebus vero domini et festis etiam sermoni sacro attente ac devote intersint, omni saltem altero mense conscientiam suam Sacramento Poenitentiae expient et animam sacra Synaxi reficiant, cunctis Ecclesiae solemnitatibus adsint, nec ullus eorum testimonio liabilitatis ad docendum etiam cliirographo Commissarii episcopalis muniendo provideatur, nisi se in religiosa pietate morumque probitate distinxerit. Oportet enim, ut ii, quibus religiosa pubis educatio concredenda est, ante omnia ipsi sint pii et bene morati, cum nemo possit alteri id communicare, quod ipse non habét. Quia vero sollicitudo pastoralis quantumvis intensa optatum haud referet fructum, nisi his praeparandiarum scholis omnimode idonei praeficiantur Magistri : idcirco Synodus haec exigit, ut non alii quam auctoritate etiam ecclesiastica probati hisce in scholis munere docendi fungantur, sintque ecclesiasticae jurisdictioni subordinati, nec ullus illic docens tőle-