Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 199 — retur, qui se ad amussim vitae christianae legibus, ecclesiasticisque statutis non conformaverit. Agant autem Magistri hi, ut in suorum discipulorum animis amorem ac zelum officii, animumque sorté sua contentum,imprimis vero spiritum humilitatis et subjectionis excitent et alant, cum sine his virtutibus potius detrimento quam emolumento sint futuri. Quod autem verbis docent, operibus exprimant, ut sic discipuli in eorum vita speculum quoddam habeant, unde bonorum christianorum magistrorum imaginem sibi debite effbrmare possint. Caput VIII. De andicndo Missae Sacrificio. Ad pietatem et íidem populi nutriendam praecipue confert pia sacri Missae Sacrificii frequentatio. Sanctissimo enim hocce Mysterio non tanturn pie recolitur passionis dominicae memória, cultus Deo debitus peragitur, sed etiam fructus redemptionis nostrae jugiter in nos dimanant. Licet autem incruentum istud Novi Testamenti Sacrificium quotidie offeratur pro cunctis fidelibus vivis atque defunctis : speciales tamen gratiae nonnisi in eos difluunt, qui sub hujus Mysterii celebratione mente et corpore praesentes, ipsi quoque ministerio Sacerdotum ofFerunt sanctam hanc et immaculatam victimam, qua Deus piacari voluit. Quapropter Synodus haec admonet cunctos curae suae creditos fideles, ut non tantum diebus domini et festis, quando sub reatu peccati mortalis huic Sacrificio interesse jubentur, sed aliis quoque per hebdomadam diebus, quantum saltem per adjuncta licebit, eidem pie assistere velint. Quod ut facere possint, Curatores animarum provocamus, ut hocce sanctissimum Sacrificium nisi legitime impediti quotidie statuta hora celebrent, populumque edoceant, quanta emolumenta supernaeque gratiae ex hac