Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 190 — Magnum perinde momentum in eo situm est, ut puellarum educatio et institutio quam religiosissima sit; in liis namque adoleseunt futurae matres-familias, ad quarum sanctissimam obligationem pertinebit, Dei notionem cultumque soboli suae ab incunabulis instillare, atque domesticam quoque pietatem fovere promovereque, ut adeo, si hanc suam vocationem rite impleverint, melior sanctiorque progenies sperari possit. Cumque in puellarum hujusmodi educatione institutioneque Congregrationes cumprimis Sanctimonialium de Domina nostra Scholae-Sororum, Filiarum item S. Vincentii a Paula ad normám vocationis suae utilissimam navare operám comperiantur : idcirco optamus, ut quemadmodum liae Sanctimoniales in pluribus Provinciáé hujus locis religiosam puellarum institutionem egregie jam procurant : ita Instituta earum quo majora in hac Provincia pro salute animarum incrementa capiant. Pastoralem sollicitudinem magnopere requirunt etiam Asyla Prolium. Cum enim primae in animo impressiones sint validissimae : non raro tota parvulorum salus a recta Asylorum dispositione pendet. Sint igitur Asyla non philantropica duntaxat sed imprimis religiosa Instituta; omnis eorum directio viris aut mulieribus probis religionisque sensu animatis, si fieri potest, Virginibus Deo dicatis concredatur, prospiciendo ut preces, cantica omnesque parvulorum occupationes catholicum spiritum redoleant, atque ab ipsis adeo lusibus omne, quod inverecundum, absit; eo suapte intellecto, quod in his etiam, quemadmodum in quibusvis scholis pueros a puellis prorsus sejunctos esse oporteafc. Adolescentes scholas parochiales jam egressi pluribus adhuc indigent ad sectandam porro vitám religiosam adminicülis. Hi etenim in doctrina religionis, quam in schola primis duntaxat labiis gustarunt, uberius excolendi, ad officia hominis christiani tum in genere tum relate ad illám quoque vitae