Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 191 — conditionem ad quam pertinent rite informandi, atque adversus pericula salutis quibus circumdantur praemuniendi sunt. Haec est destinatio tum scholaruin dominicalium, tum catecheticae institutionis in Ecclesia impertiendae; illas quidem adolescentes, hanc vero adultior juventus diebus domini et festis frequentare tenetur. Quo igitur salubriores sunt hae ad percolendam ultro praeservandamque juventutem institutiones, quove certius, hausta in scholis fidei morumque rudimenta, si non recolantur, in irritum recidere: eo minus, nulloque prorsus pacto tolerandum, ut egressi e scholis adolescentes ulteriore in fide moribusque institutione destituantur, secus ignorantiae, errorum et passionum fluctibus ad devia et perversa agendi. Quapropter indefesso zelo providendum, ut egressi e scholis elementaribus aliudque vitae genus amplexi adolescentes, diebus domini et festis scholas dominicales diligenter adeant, illicque uberius in veritatibus fidei et morum, necnon in aliis cognitionibus, quae ipsis pro conditione vitae necessariae vei utiles sunt, instruantur. Fiant ibi exercitia in cantu ecclesiastico, explicentur libri precatorii, doceatur modus Sacramenta debite frequentandi, Missae Sacrificium audiendi, quomodo item oporteat dies festos sanctificare et sermones sacros cum fructu audire. His provide inserenda sunt ea quae conducunt, ut adolescentium aetas praeservetur a morum corruptela, praemuniatur contra seductiones, assuescat obedire praepositis et parentibus, fugiat consortia prava, omnemque vitae rationem sanctae religionis placitis conformare discat. Pari ratione procedendum in catechetica institutione diebus domini et festis in Ecclesia asservanda, eo solum cum discrimine, quod haec ad juvenum jam adultiorum, qui cum ceteris fidelibus ibi conveniunt, aetatem vitaeque conditionem accomodanda, hisque una etiam de sanctimonia matrimonii, obligationibusque parentum instructio imperti-