Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 181 — justitiae legem vindicandi non euivis privato homini sed auctoritati duntaxat publicae tribuit;actumque esset de salute pnblica, si cuique jus illatas injurias vindicandi competeret. Quapropter monemus et adhortamur cunctos sollicitudini nostrae pastorali concreditos fideles, ut a similibus violentiis privatisque vindictis eo magis abstineant, cum hoc nonmodo charitas christiana quae inimicos quoque diligere praecipit exigat, sed etiam sanctiones canonicae sub gravissimis censuris prohibeant*). Curatores vero animarum eo omnimode agant, ut in animis fidelium lenitas et mansuetudo christiana altas figat radices, qua dominante vindictae studium indubie minuetur; atque ad Christi exemplum reflectant, qui utpote pro suis etiam inimicis oravit et cunctis ad se venire cupientibus ingeminavit : „Discite a me, quia mitis sum et humilis eorde, et invenietis requiem animabus vestris" 2). Caput II. l)e b I a s p li e in i a. Ad praecipua temporis praesentis mala etiam merito refertur peccatum blasphemiae. Hujus mali gravem impietatem vei história amplioris ejusdem propagationis abunde docet. Etenim Patareni, quidam Manichaeorum surculus, solebant cuncta diris devovere, quae mali cujusdam principii producta et homini inimiea elementa opinati sunt. De praesenti pariter blasphemia nonnisi ex impietate, infidelitate et haeresi originem trahit. Incentiva vero blasphemiae sunt effrenes irae, superbiae, intemperantiae, odii et inobedientiae passiones. Quanta hoc peccatum abominatione dignum sit, patet etiam ex ipsa natura ejusdem; namque donum loquendi ideo ') Conc. Trid. Sess. XXV. C. 19. — Dist. I., C. 19. 24. 28. de Poenit. — Libr. V. Decret. Tit. 36. de injur. et dam. dat. — 2) Matth. 11, 29. »