Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 182 — potissimum Deus homini contulit, ut ipsum laudare, suam vero ac aliorum salutem cum aeternam tum temporalem pro­movere possit,qui finis facultatis loquendi manifeste evertitur, quum hoc singulare Dei donum in divinae gloriae contem­tum convertitur, et unde oportebat se aliosque salvare, inde propriae damnationis et dati scandali gravissimi petitur occasio. Animum ostendit extreme ferum et rudem, quum quis non veretur Deum sanctissimum, Auctorem suum, Conserva­torem vitae suae, hujusque optimi Patris domesticos, proximos quippe suos, verbis protervis adoriri; neque jam poterit ulli auctoritati sua constare sanctimonia, quum ipsius Dei sanctissima Majestas indignissime contemnitur. Per impiam hanc blasphe­mandi consvetudinem sufíocatur omnis in Deum gratitudo ac pietas, conculcatur omnis Religio, sanctimonia legis divinae de non assumendo in vanum nomine Dei spernitur, et quae­dam injuriantium contra Deum acies consurgit. Idcirco apud christianas gentes horrificum hoc peccatum publicis legibus vetitum est, et majores nostri publicae prosperitati consulturi illud velut atrocissimum christianae reipublicae domesticum hostem civilibus etiam poenis ideo persequendum decreve­rantquoniam grave hoc delictum quosvis probos cives scan­dalo afficit, et quamdam publicam verae Religionis illusionem et contemtum constituit. Nefandi quoque sunt blasphemiae effe­ctus, imprimis gravissimae contentiones, lites, quae corda chri­stianorum quandoque per annos ab invicem separant; unde repetendum quod sacramentales Confessiones quandoque fre­quententur sine emendatione et compunctione cordis, pax et tranquillitas domestica exulet, increscant prava exempla, atque evanescat christiana charitas. ') Corpus Juris Hungarici, editio Budensis 1779. Tom. I. pagin. 506., item Tom. II. pagin. 166. Praxis Crim. pag. 20. 1563. Art 42. — 1723. Art. 110. Praxis Criminalis Parte 2-a Art. 59.

Next

/
Thumbnails
Contents