Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 177 — stere. Exhibeatur his exemplum Salvatoris, qui erat parentibus subditus et patri obediens usque ad mortem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum. Proponantur pericula, quibus se hac et altéra vita illi exponunt, qui Dei ordinationi resistunt. Generatim implantanda est fidelium cordibus profunda veneratio et reverentiae sensus erga omnes, quos Deus reverentia dignos constituit, quibusve prae aliis eminentiorem dignitatem et potestatem contulit. Non absimiliter deploramus defectum veri spiritus religiosi et pietatis, qui se hodie potissimum in profanatione dierum festorum, cultus divini, Sacrorum item et Sacramentorum neglectu, proterva violatione disciplinae jejunii et generatim legum ecclesiasticarum vilipensione manifestat, cum tamen sine his nec pietas, nec religio, nec ulla virtus christiana subsistere queat. Quare monemus omnes curae nostrae pastorali commissos fideles, ut dierum festorum sanctificationem cordi habeant, cultum divinum festis et dominicis diebus non negligant, et nihil prorsus suscipiant, quod profanationem dierum festorum involveret. Adhortamur porro et paterne provocamus illos,ut legibus Ecclesiae etiam disciplinaribuspieobtemperent, Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae velut salutis aeternae praecipua adminicula solerter adeant, et inter vitae hujus calamitates per pium Sacramentorum usum divinis gratiis semet muniant. Condolemus porro malo eorum, qui in vestituum specie nimium luxum secuti modestiam christianam respuunt, semet inutilibus expensis gravant, supra conditionem suam se efferunt, educationi prolium suarum necessaria média subtrahunt, pacem domesticam suis exactionibus turbánt et felicitatem matrimonii impediunt. Meminerint fideles vestem stipendium peccati esse, eamque praeter tutamen corporis contra inclementiam aéris solummodo ad conditionem cujusvis designandam destinari, ita proinde in ejus usu decoris et conve23