Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 178 — nientiae rationem habendam esse, ut nil contra modestiam et verecundiam christianam peccetur. Reprobamus vei maximé parentum incuriam, qui suis maturioribus prolibus plenam promiscuae conversationis licentiam concedentes, avitam gentis nostrae glóriám intemeratae quippe pudicitiae virtutem contra pericula non satis praemuniunt. Quapropter provocamus et hortamur parentes, ut proles suas in omni verecundia nutriant, a vespertinis imprimis conventiculis, promiscua item ludorum scenicorum non secus ac cliorearum frequentatione arceant, praematuram futurorum sponsorum designationem inhibeant, atque amorem sanctae pudicitiae in eorum cordibus firment ac foveant, memores mandatorum Domini, qui animas prolium e manu parentum repetiturus est. Compatimur perinde illorum sorti, qui ob transitoria bona vei saecularia illicia suam salutem adeo negligunt, ut fine nectendi vei rumpendi vinculi matrimonialis ipsam apostasiam committere non perhorrescant, utinam forent memores dicti Dominici : „quid prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur." Ingemiscimus super illis quoque, qui illecebris sensualitatis capti concubinariam vitám agunt, vei contra omnem recti et honesti sensum adulteriis impliciti sunt. Quae futura est prolium ex infelici tali nexu progignendarum religiosa educatio et morális existimatio? quomodo tales homines propter grave idmodi scandalum Deo, hominibus et Ecclesiae satisfacere poterunt ? quam difficilis eorum ad Deum conversio et quis tandem, si in malo perseveraverint, ipsorum ex hac vita exitus ? Quapropter cum Synodo Tridentina merito ingemiscimus: „Grave peccatum est, homines solutos concubinas habere, gravissimum vero et in hujus magni Sacramenti (matrimonii) singularem contemtum admissum, uxoratos quoque in hoc damnationis statu vivere, ac audere eas quandoque domi etiam cum