Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 171 — militiae genere opus est, quae velut acies bene ordinata super muros Jerusalem dies ac noctes excubet, et dum alii praelia cominus miscent, alii Moysis adinstar in monte sancto elevatis in coelos oculis et manibus pugnantium robur ab alto susten­tent, et victoriam crucis quae vincat mundum accelerent. Hos autem praeclaros fructus ferre non poterunt Religiosae familiae, nisi ea, quae tum ex ipsa religiosae vitae professione omnibus communia, tum cuilibet instituto propria sunt, fide­liter observentur. Unde nec Synodus liaec alia de Regularibus fovet vota, quam ut quotquot in ambitu Provinciáé censentur Religiosorum Ordines, stabiles jugiterque persistant, imo in vocationis suae agnitione, membrorumque numero ac profectu nova eaque majora semper incrementa capiant, sanctimoniae morum aeque ac bonae famae diligenter studeant, Ordinis sui disciplinam quam sibi in Professione sponte elegerant ad amussim impleant, quemadmodum SS. Synodus Tridentina monet et praecipit : ut omnes Regulares tam viri quam muli­eres ad regulae quam professi sunt praescriptum vitám insti­tuant ac componant, atque imprimis quae ad suae professionis perfectionem, ut obedientiae, paupertatis efc castitatis ac si quae alia sunt alicujus Regulae et Ordinis peculiaria vota et praecepta, ad eorum respective essentiam necnon ad commu­nem vitám, victum et vestitum conservanda pertinentia fide­liter observent 1). Quare Ordinis sui statuta, majorum item traditiones et disciplinam omnes et singuli quemadmodum Deo voverunt religiose custodiant, atque per illorum vestigia gradientes ad eandem mereantur pervenire repromissionem aeternam. Ecclesia catholica nativo pollet jure Ordines ad fines quosdam pios et salutares conflatos approbandi, et Epi­scopis omnium terrarum et gentium e natura rei illud juris competit, ut societates Religiosas ab Ecclesiae capite approba­') Conc. Trid. Sess. XXV. de Regular. et Monial. Cap. 1. 18*

Next

/
Thumbnails
Contents