Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 172 — tas in suas dioeceses inferant, stabiliant, muniant. Ubicunque proinde Episcopis pro salute suorum fidelium proficuum vide­bitur Regularium societates, Congregationes ab Ecclesia appro­batas introducere, utantur jure quod eisdem in hoc merito ipse Dominus contulit; e contrario autem nulla Religiosorum coenobia instituantur, vei de iis instituendis pacta fiant sine expressa Ordinarii praevie obtenta licentia. Regulares, qui secundum Ordinis sui constitutionem subjecti sunt Praepositis Generalibus penes Apostolicam Sedem residentibus, ab iisdem regantur ad praedictarum constitutionum normám, salva Epi­scoporum auctoritate juxta Canonum et praecipue Concilii Tridentini sanctiones, ideoque etiam Generales illi cum Ordi­nis sui Superioribus liberam, quantum ad Ordinis gubernium adtinet, communicationem habeant. Candidati juxta S. Sedis Apostolicae praescriptiones ad novitiatum et professionem religiosam admittentur; observato signanter etiam illo Sacrae Congregationis super statu Religiosorum decreto die 25. Jan. 1848 edito, quo statuitur, ut in receptione illorum, qui ad statum religiosum amplectendum admitti postulant, ubique locorum testimoniales litterae abOrdinario requirantur. Omnis, quae Monialis fieri cupit, antequam ad professionem admit­tatur, ab Ordinario vei hujus speciali delegato super vocatione debite est examinanda Regulares cujuscunque Ordinis atque Instituti, antequam Ordines sacros suscipiunt, de sufficiente doctrina diligenter examinare oportet. Idem observabitur relate ad approbationem pro tribunali Poenitentiae 2) et exer­citium curae animarum. Quoniam firma est bonorum omnium sententia, omnem a scholis et salutem promanare et proruere reipublicae tam sacrae quam profanae perniciem : Synodus in Domino congregata impensius hortatur cunctos informandae ») Conc. Trid. Sess. XXV. C. 17. de Reg. - 2) Conc. Trid. Sess. XXIIL Cap. 12, et 15 de Ref.

Next

/
Thumbnails
Contents