Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 150 — quam hoc ipsum tremendum mysterium : evidens est omnem operám ac diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest interiori cordis munditie et puritate, atque exteriori devotione et pietatis specie peragatur" l). Porro „communicare volenti revocandum est in memóriám Apostoli praeceptum : probet autem seipsum homo. Eccle­siastica autem consuetudo deciarat eam probationem neces­sariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quan­tumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali Confessione ad Sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod a christianis omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia Confes­soris. Quodsi necessitate urgente Sacerdos absque praevia Confessione celebraverit, quamprimum confiteatur" 2). Immensa hujus Sacramenti dignitas, et infinita Domini, quem hic tractamus ac recipimus, majestas omnino requirit, ut singulari pláne cura ac praeparatione res tam sublimis peragatur. „Opus enim grandé est, neque enim hominibus praeparatur habitatio sed Deo" 3). Hinc in ipsa cibi coelestis copia manent famelici, in potus affluentia sitibundi, in mediis opibus inopes, qui ad divinum hoc mysterium accedunt indis­positi, imparati. Officium proinde boni Sacerdotis , quod vehementer inculcat Synodus, debet esse : depositis ad fores templi omnibus terrenis curis et sollicitudinibus, ac semetipso quodammodo derelicto, praeparare animam suam piis amoris, timoris, humilitatis, fiduciae ac resignationis aífectibus, ante­quam accedere praesumat ad tremendum Missae Sacrificium offerendum. Non recedet anima veste nuptiali amicta, nisi sola accesserit et corpore quodammodo nudata seu privata. ') Sess. XXII. De Sacrificio Missae. Decreto de observandis, et evitandis in celebratione Missae. — 2) Sess. XIII. De Eucb. Cap. 7. — 3) I. Paralip. 29, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents