Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 151 — „Cum Sacerdos fuerit totus alteratus et divinus effectus ita, ut nihil videat nisi Deum, tunc accedat" Dum igitur Sacerdos Sacrum facturus in sacristia induitur, nemo ibi con­fabulari praesumat, unde ipsius devotio interturbetur 2). Ita qui acceperit, accepto Sacramento non exibit conti­nuo; sed benedicet et magnificabit Dominum, et deliciabitur et exultabit in Deo salutari suo. Nullum vero pietatis sensum habere convincitur, qui non libenter fuerit cum Deo suo commoratus, qui venit ut maneat, qui sese dat ut teneatur. Redibit quotidie, qui ita accesserit ac recesserit, et ut redeat hortatur haec Synodus, imo obsecrat per infinitum ejus amo­rem, qui concessit hoc sanctissimum privilégium Sacerdotibus, quod non est concessum Angelis, ut auctorem vitae, Salva­torem generis humani quotidie oíferre valeant. Pastores autem obstringit quoque, ut notam lianc filiorum Dei in se non exstinguant, sed foveant et nutriant, et quia semper infirmi sunt, semper accipiant medicinám, ut vitám de pane illo par­ticipent, qui est pro mundi vita. Sed mutet etiam vitám, qui vult accipere vitám. Nam, si non mutet vitám, ad judicium accipiet vitám, et magis ex ipsa corrumpitur quam sanatur, magis occiditur quam vivificatur 3). Scriptum est enim : „Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur : ne percutiat eos" 4). Ipse autem Dominus ait : „Eritis mihi Sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei" 5). Mutat vero vitám : commissa plangendo, et plangenda non committendo, mutant plangenda lacrymae de corde contrito et humiliato, mens quotidie reflexa et in causam apud semet­ipsam vocata ac ad divinum tribunal adducta, quamprimum lethale vulnus animam contigerit sauciasse. „Impius enim, >) S. Bonavent. — 2) Synod. Trev. Tit. de Miss. — 3) S. August. Serm. 1. de temp. — 4) Exodi 19, 22. - 5) Levit. 11, 44.

Next

/
Thumbnails
Contents