Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 140 — Quod ad supellectilem domesticam attinet, meminerint Sacer­dotes, proventus beneficiorum post honestam sustentationem superfluos esse patrimonium paupernm; quare in supelle­ctili domestica ordini ac dignitati convenientem quidem deco­rem observent, luxum attamen mundanum, qui cordatis viris piisque fidelibus offendiculo foret, devitent, atque potius reli­giosis imaginibus et symbolis testatum reddant, quod pessi­mam indifferentismi contagionem vei in his perniciosam repu­tent. In delectu et conversatione familiae doraesticae Sacer­dotes eam curam adhibeant, quae non tantum sancitis Canonum congruat, sed etiam cultus privati domestici ad legem christianae pietatis in familiis instaurandi documenta praebeat. Quare ad Clericorum in majoribus Ordinibus con­stitutorum contuberninm aut servitium in sensu ss. Cano­num assumantur mulieres adultioris aetatis, probatorum morum, et bonae famae ac existimationis testimonium haben­tes. Personae vero in peccatum carnis prolapsae aut in divor­tio arbitrario viventes, quantumvis consanguineae aut affines, ad domum Sacerdotum nunquam recipiantur. Servientes apud Sacerdotem mulieres non vestiantur sumtuosius, nec choreas vei ludos publicos frequentent. Quidquid familiarius commercium redolet, longe absit. Ancillam commensalem Sacerdos non habeat, neque cum ea deambulet, vei aliorum domos adeat, aut eodem curru vehatur. Neque unquam patiatur, ut rebus, quae ad ipsam non pertinent, semet immi­sceat vei sibi arroget dominatricis partes 1). Quamvis parentes, praesertim si egeni sint aut aetate fracti, negligi non debeant: hortatur tamen Synodus, ne suorum nimiae sollicitudini indul­geant, nec eos augere ditareque studeant, aut in parochialis officii administrationem sese ingerere permittant. Quod Apo­stolus monuit : nemo militans Deo implicat se negotiis sae­>) Decr. Concil. Prov. Vienn. 1858. Tit. V. Cap. VI.

Next

/
Thumbnails
Contents