Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 141 — cularibus, Synodus, Patrum sancitis conformiter, inculcat et prohibet : nequis Clericorum emtione et venditione quaestum cujusvis generis exercere praesumat. Abstineant etiam a spon­dendo seu cavendo pro aliis. Ne autem justae sollicitudini locus sit fore, ut senio confecti vei viribus fracti aliquando necessariis destituantur : curabunt Episcopi, ut emeritis Sacerdotibus fundi subsidiarii dioeeesani opportunos praebeant succursus. Licet vero Ecclesia permittat Sacerdotibus saecula­ribus bona temporalia possidere, ut necessitatibus vitae faci­lius providere possint; quia tamen Dominum specialiter pro parte haereditatis suae assumserant : caveant, ne bonis quae possident eor apponant, et sibi labem avaritiae consciscant, memores eorum, quae Paulus Apostolus ad discipulum scri­psit : „Est quaestus magnus pietas cum sufficientia; nihil enim intulimus in liunc mundum, haud dubium, quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis" Vitandum proin in administratione bono­rum quidquid Ordinis sacerdotalis dedecori vei laicis offen­sioni esset, cavendumque Sacerdotibus, ne expensas ultra vires faciant ac propterea aere alieno graventur. Testamentum tem­pestive condere non negligant, et quod e reditibus ecclesia­sticis ultra honestam sustentationem remanet, tempestive ad pias causas applicent, ne post mortem ab haeredibus ad pro­fanos usus convertatur 2). Sacerdotes mutuam inter se chari­tatem colant, altér alterius onera libenter portent, se invicem ') I. ad Tim. 6, 6 — 10. — 2) Synodus Mechlin. 1852. in 18. Congr. IX.

Next

/
Thumbnails
Contents