Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 137 — tur dubia, ne ex eornm provectione nos una cum ipsis damnari mereamur. Quamobrem assidue exorandus est Pastor aeternus, ut idoneos sufficientesque in messem suam mittat operarios, qui mereantur portare manipulos fletus et doloris, subin autem cum exultatione recipere mercedem laboris. Capnt V. De Iionestate Clericorum. Sacrosanctum oecumenicum Concilium Tridentinum de vita et honestate Clericorum sequentia statuit : „Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt. Quum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur. Quapropter sic decet omnino Clericos in sortem Domini vocatos vitám moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum ac religionis plénum praeseferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem" 1). Quare provocat eadem sancta Synodus Episcopos : ut moneant suos clericos in quocunque ordine fuerint, ut conversatione, sermone et scientia commisso sibi Dei populo praeeant, memores ejus, quod scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum. Et juxta Apostoli effatum: Nemini dent ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium ipsorum, sed in omnibus exhibeant se sicut ministros Dei, ne illud Prophetae dictum impleatur in eis : Sacerdotes Dei contaminant sancta et reprobant legem 2). Grandé est ') Sess. XXII. Cap. 1. de Ref. — 2) Sess. XIV. in proemio de Ref. 18