Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 138 — sane mysterium, et magna dignitas Sacerdotum. Hoc namque illis praerogatum est gratiae, quod nunquam dátum est Angelis, ut soli potestatem habeant Corpus Christi conse­crandi et mysteriorum omnium divinissimum, ceu medii coelum inter ac terram pro universo genere humano interces­sores, tractandi. Unde angelicam potius quam humanam, dicente S. Laurentio Justiniano, habere debent conversatio­nem. Necessum profecto est, ut expendant corde tantam vocationis suae altitudinem, et mysterii quod in ipsa latét immensam profunditatem, rationum item de tantae electionis et ministrationis gratia olim reddendarum onus jugiter animo revolvant. Nullus enim est efficacior stimulus, nullumque cal­car validius ad incitandum Sacerdotis animum, ut parem se dignitati praestet ac sanctissimo muneri suo sancta conversa­tione respondeat, quam ipsa dignitatis munerisque sui pia et sollicita consideratio ac notitia. Tanti nempe aestimamur ab aliis, quanti nosipsos habuerimus; nullis verő magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui qualemcunque meru­erint, magnam habituri sunt, utpote positi super candelabrum, qui non possunt abscondi sub modio, sed necesse est, ut aut luceant omnibus qui in domo Dei sunt, aut audiant quod comminatus est Dominus per os Prophetae : „Propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas" Namque, teste S. Gregorio Magnó, nullum ab aliis május praejudicium tolerat Deus, quam quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit; quando ipsi peccant, qui compescere aliorum peccata debent, nulla animarum lucra quaerunt, sed quotidie ad sua studia vacant, terrena concupiscunt et humanam glóriám intenta mente captant. Quare ab Apostolicis inde temporibus nulla, post fidei depositum, Ecclesiae major habenda videbatur ') Malach. 2, 9.

Next

/
Thumbnails
Contents