Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 127 — nam ducit. Sacerdos dum Missae Sacrificium offert atque suis precibus deprecatur Dominum, inter Deum et homines media­torem agit. Sacerdos tanto cum effectu solvit vei ligát pecca­torum yincula, ut quod in terris solverit vei ligaverit, id solu­tum aut ligatum sit in coelis. Profecto infelix illa aetas, quae muneris sacerdotalis in beandas gentes influxum non secun­dum meritum aestimat. Administrato quippe salutari munere sacerdotali tolluntur errores, suggeruntur recte vivendi leges, exstirpantur dominantia vitia, perficiuntur móres. Sublimis haec sacerdotalis muneris destinatio e ratione temporum, quae vivi­mus, május adhuc pondus consequitur. Dum enim hodie per­versa quidquid sentiendi et agendi libidó sub praetextu pro­gredientis culturae omni veritati et auctoritati bellum indicit: multiplicibus illis, quibus aetas haec ob suam magnam a veri­tate fidei defectionem adeo vexatur malis, nemo nisi Sacerdo­tium medebitur, quod altiore auctoritate et virtute ideo a Domino instructum est, ut reipsa sit lux mundi et sal terrae. Si igitur hi ipsi, quorum manibus voluit Deus salutem generis liumani operari, deficerent, quid non praetimendum esset? Foret haec calamitas maxima, quae ad tantorum malorum cumulum accederet. Requirit itaque praesens vei maximé aetas Sacerdotes, qui posthabita proprii commodi ratione tem­poralisque vitae prosperitate omnes suas facultates et vires, imo et vitám si Deo piacet pro salute fidelium ultro offerant, qui nec ingratitudine hominum, nec sua pusillanimitate victi, pro causa Dei inconcusso et alacri animo pugnent, qui seposito omni humano respectu Deo magis quam liominibus obediant, qui pietatis et constantiae merito fulgeant, scientia et morum gravitate emineant, qui Canonum et Sanctionum ecclesiastica­rum tenaces compagi hierarchicae conformiter obedientiam religiosam praecipuae instar virtutis habeant, et confisi Deo ab amore unius, sanctae, catholicae, apostolicae Romanae Ecclesiae nec in hora tentationis recedant, imo eidem etiam

Next

/
Thumbnails
Contents