Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 128 — vilipetisae et afflictae firmiter adhaereant; verbo qui non hominibus sed Deo piacere et vocationi suae sanctae magna quantumvis hac temporum calamitate apprime respondere contendant. Unde Synodus haec cujuscunque ordinis aut dignitatis ad sortem Domini vocatos graviter admonet, ut si quando his profecto difficilibus rerum adjunctis sacrae vocationi suae ad amussim respondere satagant, memores verborum Domini: „Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei." Imprimis vero cupit haec Synodus, ut in electione ad ministerium Ecclesiae omnis diligentia adhibeatur. Non habeatur ratio carnis et sanguinis, nec ullius patrocinii, sed illi tantum suscipiantur, quos ad hoc munus a Deo vocatos esse manifesta argumenta probant. Dignis digniores praeferantur. Et qui vocationi minus responderint, non permittantur ad sacros Ordines accedere. Omnia vero adhibeantur média, quae Ecclesia fine eo statuit, ut in ministris Altaris accendatur et foveatur zelus. Caput II. De Seminariis minőribns. Ad sublimem illum finem, cujus causa munus sacerdotale institutum est, obtinendum experientia teste multum confert, si ii qui suae ad ministerium sacrum vocationis specimina dederint, jam a teneris annis ad scientias et disciplinam ecclesiasticain formati fuerint, et jugum Domini portare ab adolescentia didicerint. Qua de re Concilium Tridentinum sapientissime monet : „Quum adolescentium aetas, nisi recte instituatur, prona sit ad mundi voluptates sequendas, et nisi a teneris annis ad pietatem et religionem informetur, antequam vitiorum habitus totos homines possideat, nunquam perfecte ac sine maximo ac singulari propemodum Dei omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiastica perseveret : Sancta Synodus