Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 120 — simili obiecto sermo, cognati et fideles Sacramento Poeni­tentiae praevie mundati ad sacram Communionem accedant, in fine sequatur benedictio a neomysta quantum fieri potu­erit singulis impertienda, persolutis denique Deo gratiarum actionibus declaretur, benedictionem per Octavam conti­nuandam fore. Dies primo Saerificio sacra, annua recollectione et gratiarum actione recolatur, quodipsum tanti benefieii ratio postulat. Caput XII. De Sacramento Matrimonii. Matrimonium unum esse e septem novae legis Sacra­mentis Ecelesia *) manifeste docet. Gratiam enim, quae naturalem coniugum amorem perficeret et indissolubilem unitatem confirmaret conjugesque sanctificaret, ipse Chri­stus venerabilium Sacramentorum Institutor atque Perfector sua nobis passione promeruit. Quod Paulus Apostolus innuit dieens : „Viri! diligite uxores vestras sieut Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea" mox subiungens : „sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia" 2). De hoc proinde magnó Sacramento Pastores animarum doctrinam e sensu Ecclesiae desumptam fideles solerter edoceant tantoquidem magis, quia hoc Sacramen­tum humanae consociationis fundamentum constituit. Ipsi Apostoli 3) non solum ea quae ad dignitatem, sed etiam quae ad officium matrimonii pertinent, pluribus locis accurate scripta reliquerunt. Divino enim Spiritu afflati optime intelli­gebant : quanta et quam multa commoda ad christianam ») Concil. Trid. Sess. XXIY. can. 1. — 2) Ad Ephes. 5, 25. 32. - 3) I. Cor. 7. — Ephes. 5, 22. — Coloss. 5, 15.

Next

/
Thumbnails
Contents