Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 121 — societatem pervenire possent, si fideles matrimonii sancti­tatem cognitam haberent et inviolatam servarent; contra vero ea ignorata vei neglecta plurimas maximasque calamitates et detrimenta in Ecclesia importari*). Advertant fideles matri­monium christianum ad dignitatem Saeramenti elevatum esse, per quod novus status initur, cui se conjuges mutuo con­secrant, nec enim liumana inventio sed Dei institutum in matrimonio resplendet. Eadem huius matrimonii sanctitas hanc vitae conjunctionem nonnisi indissolubilem admittere potest; siquidem Dominus ait : „Quod Deus conjunxit, homo non separet." Vinculum hoc nullo divortio solvitur monente Salvatore : „Omnis qui dimittit uxorem suam et altéram ducit moechatur" 2), et dicente Apostolo : „His qui matri­monio juncti sunt, praecipio non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari" 3). Alioquin haec indissolubilis sanctitas vinculi ipsis fidelibus prodest, cum sic homines in conjun­gendis matrimoniis virtutem potius et morum similitudinem, quam divitias et pulchritudinem spectandam esse intelligant; qua quidem re communi societati maximé consuli nemo dubitare potest 4). Ne vero matrimonia propter subversantia impedimenta dirimentia invalide contrahantur, Pastores ani­marum fideles de impedimentorum natura rite instituant, attendantque sedulo, ut omnia ad normám canonum per­agantur. Curent porro Parochi, ut ea quoque serventur, quae a potestate civili praescripta sunt, ne matrimonium efíectibus civilibus frustretur. Monendi sunt juvenes utriusque sexus, ne invitis et repugnantibus parentibus, atque inconsultis iis, in quorum fide et potestate sunt, matrimonia ineant 5), inculcan­dumque iis, ne immatura aetate sponsalia privata contrahant, l) Catech. Rom. Part. II. Cap. VIII. Nro 1. — 2) Luc. 16, 18. — 3) I. Cor. 7, 10. 11. — ") Catech. Rom. Part. II. Cap. VIII. Nr. 21. — 5) Catech. Rom. Part. II. Cap. VIII. Nro 32. 16

Next

/
Thumbnails
Contents