Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 119 — et dignitate Sacramenti Ordinis, atque idipsum in sacris ser­monibus pro rei merito tractetur. Clerici Sacerdotibus celebrantibus reverenter ministrent, altiores functiones, quas vi sui Ordinis tractare probibentur, non exerceant; Subdiaconi ad Breviárium persolvendum et caelibatum servandum se in conscientia obstrictos esse probe intelligant. Ordinandi per decem dies vacare debent spiritua­libus exercitiis, antequam ad unumquemque ex maioribus Ordinibus promoveantur. A neomystis cumprimis exigitur, ut primam, quam in memóriám mortis Dominicae celebraturi sunt Missam, nulla saeculari dissipatione profanent. Hac potissimum die neomystae conversentur cum Deo, quia ad delicias Agni admissi sunt. Praemissa praevia sacramentali Confessione, piis meditationibus sanctisque affectibus dispo­nant se ad primum Sacrificium. Sub celebratione pleni esse contendant gratitudinis et pietatis sensu, gratiarum actionem post Sacrum nullatenus omittant, devotionem pomeridianam asservent, choreis diversisque conversationibus promiscuis nullám occasionem praebeant, distractionem in noctem non protrahant, et quod canonibus Ecclesiae semper vetitum est, saltum videlicet, sibi nullatenus indulgeant. Genuinum gau­dium in grato erga Deum animo residet, quod ut plénum sit, praesentiae Domini oblivisci non licet. Sumtus in con­vivia quasi nuptialia destinati convertantur potius in libros vei supellectilem , quibus neosacerdos necessario eget. Curandum porro, ut primum Missae Sacrificium, cum ecclesiastica solemnitate ad aedificationem et consolati­onem fidelium celebretur. Juvabit terminum seu diem ejusmodi Sacrificii notam reddere tam in loco quam in vici­nis communitatibus; adveniente primitiarum die ubi moris est , deducatur neosacerdos inter consuetas ceremonias e paterna vei parochiali domo in Ecclesiam, ibi habeatur intra Missarum solemnia de dignitate sacri Ordinis vei de

Next

/
Thumbnails
Contents