Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 118 — Gaput XI. De Sacrameiito Ordinis. Sacrificium et Sacerdotium ita Dei ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Quum igitur in novo Testamento sanctum Eucharistiae Sacrificium visibile e Domini institutione catholica Ecclesia acceperit : fateri etiam oportet, in ea nóvum esse visibile et externum Sacerdo­tium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eodem Domino Salvatore institutum esse, atque Apostolis eorumque successoribus in Sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem ejus nec non et peccata dimittendi etretinendi cum Patribus Concilii Trid. pro­fitemur 1). Cum autem divina res sit tam sancti Sacerdotii mini­sterium: consentaneum fűit, quo dignius et maiori cum venera­tione exerceri posset, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines, qui Sacerdotio ex officio deservirent; ita distributi, ut qui iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad majores adscenderent 2). Cum autem par sit causa populi, ut bonos Sacerdotes accipiat Eccle­sia : monendi sunt fideles, ut ieiunia praecipue Quatuor Tera­porum iuxta antiquam horum ieiuniorum significationem solerter observent, atque etiam per annum ad Dominum saepius fervidas preces dirigant, ut Dominus vineae, quam suo pretioso acquisivit sanguine, strenuos operarios mittat. Quo vero fideles de illis sane maximis gratiis debite instruantur, quae in universum genus humánum per Sacerdotii ministerium profluunt : iam in catechesibus informentur pueri de momento ») Conc. Trid. Sess. XXIII. Cap. 1. — 2) Conc. Trid. Sess. XXIII. Cap. 2. *

Next

/
Thumbnails
Contents