Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1941

Index

— 53 -­1941. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KOZLEMENYEK. 13. szám. Nr. 6344. Instructio de (idelibus exhortandis ut missae Sdcrificio frequenter ac devote intcrsinf. Saepenumero in tot rerum calamitatibus quibus undique premimur, Ssmus Dominus Noster Pius Pp. XII populum christianum ubi­que terrarum effusa caritate adhortatus est, ut publicas privatasque preces effundat pro prae­sentibus societatis humanae necessitatibus et praesertim ad populorum pacem conciliandam, Divini Magistri promissiones recolens: ,.Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis" (Matth. VII, 7; Luc. XI, 9). Hunc quoque in finem idem Ssmus Domi­nus Noster, Motu proprio Norunt profecto diei 27 Octobris 1940, Eucharistica Sacrificia ubique terrarum offerri iussit, quum nihil magis valeat „ad Numinis maiestatem placandam propitian­damque quam Eucharisticum Sacrificium, quo ipse humani generis Redemptor in omni loco sacrificatur et offertur... oblatio munda." Di­vinum enim Sacrificium quod in Missa peragitur ct in quo, docente Tridentina Synodo: „idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara Crucis semel se ipsum cruente obtulit" (sess. XXII. cap. 2), non solum laudis et gratia­rura actionis, sed etiam vere propitiatorium est tam pro vivis quam pro defunctis. Quapropter populi christiani in saeculorum cursu nunquam destiterunt ut tam pro sui ipso­rum necessitatibus quam pro fidelibus in Christo defunctis nondum ad plénum purgatis, a solis ortu usque ad occasum, haec oblatio munda offerretur, eidemque frequenter ac devote inter­esse consuevissent. At, fide ac pietatis studio languescentibus, omnes norunt sanctissimum hunc morém in dies intermitti, atque fideles complures, divinarum reium amore posthabito, Missae Sacrificium nec uti oportet colere, nec sicut antea pro suis ne­cessitatibus ac defunctorum suffragiis ut appli­cetur ferventer curare, dum ad alia minus salu­taria haud raro se convertere non dubitent. Quapropter haec Sacra Congregatio Conci lii, de speciali Ssmi Domini Nostri Pii Pp. XII. niandato, omnes ubique terrarum Ordinarios ve­hementer hortatur, ut per semetipsos ac per curatores animarum aliosque utriusque cleri sa­cérdotes instanter christifideles edoceant: 1° de Sacrificii Missae natura et excellentia atque de eiüsdem finibus ac salutaribus effecti­bus pro mundi vita, et demum de eiusdem riti­bus ac caeremoniis, ut ipsi non passive tantum eidem intersint, sed cum sacerdotibus Sacrum peragentibus unum sint animo et corde, fide et caritate; 2 de gravi, qua tenentur, obligatione Mis­sam audiendi, quotquot rationis usu compotes sunt, diebus dominicis aliisque festis de prae­cepto (can. 1248 Codicis I. C.), quum agatur de praecipuo actu cultus externi et publici, Deo debiti, quo supremum in nos impérium Dei C-eatoris, Redemptoris et Conservatoris agnos cimus; 3 de Sacrificii Missae vi impetratoria et propitiatoria, qua bene perspecta ac cognita, fi­deles alliciantur ad eidem Sacro frequenter ac etiam quotidie, si fieri potest, adsistendum T ad gratias Deo agendas, ad beneficia obtinenda, ad peccata expianda cum propria tum eorum qui vita sunt functi, memores moniti Sancti Augus­tini: „Audeo dicere quod Deus, cum esset omni­potens, plus dare non potuit; cum esset sapien­tissimus, plus dare nescivit; cum esset ditissí­mus, plus dare non habuit" (tract. 84 in Ioan­nem); 4" de coelestis convivii saluberrima partid' patione quoties Sacro intersunt, quo arctius Christo adhaereant, prout est in Decreto huius Sacrae Congregationis diei 20. Decembris 1905. De quotidiana SS. Eucharistiae sumptione, et ad mentem eiusdem Tridentinae Synodi: „Op­tarét quidem sacrosancta Synodus ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctis­simi huius Sacrificii fructus uberior proveniret" (sess. XXII, cap. 6), iuxta illud ipsius Iesu Christi: „Ego sum panis vivus qui de coelo de­scendi. Qui manducat ex hoc pane, vivet in ae­ternum. Qui manducat me et ipse vivet propter me" (Ioann. VI); 5° de dogmate Sanctorum communionis, cu­ius vi Sacrificium Missae uberrime applicatur non tantum pro fidelibus defunctis, qui piaculari igne suas expiant humanas labes, sed etiam pro hominibus qui vitám degunt, quippe qui, tot tan­tisque angustiis et calamitatibus, in praesens potissimum, undique pressi, indigent ut miseri­cordiam apud Deum inveniant et auxilium con­sequantur. Quo vero facilius locorum Ordinarii ceteri­que animarum curatores haec praescripta in rem deducant, saepius fideles revocent ad vitám sé­cundum Christi praecepta vere componendam, ea omnia in sui vivendi ratione devitantes, quae fidem moresque christianos vei minus deceant. Quare improbare ne cessent immodicos sumptüs, quos fideles vanitate adlecti, in variis vitae ád-

Next

/
Thumbnails
Contents