Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1937

— 50 — tnodo facit Deum descendere de caelo in ter­ram, hominem vero ascendere de terra in caelum. Ad perficiendum igitur et stringendum istud vinculum caritatis humillime rogo Excel­lentiam Tuam Reverendissimam, ut nostrum Congressum Eucharisticum personali Tua prae­sentia cohonestare, subditumque Tibi clerum et fidelem popuium ad fovendum et in persona concelebrandum excitare digneris Congressum, cuius programma mox ad Excellentiam Tuam perveniet. Quod quidem nos attinet, quibuslibet sive nationalitatis sive rei politicae quaestionibus longe religatis, fraterna Vos necessitudine ex­spectamus et suscipiemus, ut corda nostra vin­culo caritatis catholicaeque, quam aiunt, soli­daritatis inter se coniunganlur. Deus autem Omnipotens sanos Vos salvosque ducat el reducat! Qui Congressum Eucharisticum eiusque salutares, quos diximus, effectus piis orationi­bus commendans, cum profundissimae venera­tionis significatione in Sanctissimae Eucharis­tiae amore persisto Excellentiae Tuae Reverendissimae devo­tissimus in Christo fráter f Juslinianus Card. Serédi Princeps Primas Hungáriáé, Archiepi­scopus Strigoniensis. * Excellentissime ac Reverendissime Do­mine! Cum ingenti laetitia et plena fiducia, si­mul cum Eminentissimo Cardinali Primate Hungáriáé, Te invito ad 54-um Congressum Eucharisticum Internationelem, qui a die 25. ad diem 29. Maii anni 1958. Budapestini cele­brabitur. Nullum dubium, quin iste Congressus non inferior futurus sit Congressibus qui in variis Ecclesiae partibus hucusque locum ha­buerunr. Cuius fiduciae solidas rationes prae­bent fides et pietas Hungarorum, itemque Con­gressus Eucharisticus nationalis, quem ante paucos annos celebrarunt, et qui gloriosum triumphum Sanctissimae Eucharistiae detulit. Omnino optandum est, ut numerosi Prae­lati, Sacerdotes et Fideles ad hunc Congres­sum conveniant, simul cum populo Hungarico Christum Regem celebrent, eique honorem de­bitum offerant. Quod tanto magis faciendum est, quia nostro tempore in tot regionibus ho­mines in Deum insurgunt, ei atrox bellum in­dicunt, eiusque fideles crudeliter persequuntur. Jam vero in Congressu Eucharistico reparatio­nes et expiationes Deo offeremus, simulque Eum orabimus ut corda hostium convertat, corda fidelium inflammet, omnesque per Eucha­risliam, vinculum carilatis, ad amorcm Dei ct proximi adducat. Quarc instanter rogo, ut ad hunc Con­gressum advenire velis, fidelesque numerosos ad eum adducere digneris. Rogo cliam, ut ab hoc tempore Te ad­iungas populo Hungarico, qui per integrum annum Congressum Eucharisticum praeparare decrevit. Cum illo oremus, et adorationes, Communiones et Missae Sacrifícia pro felici Congressus successu offeramus. Quando autem Congressus celebrabitur, optandum sane est, ut in toto orbe terrarum fideles mente et corde se illi coniungant. Ad quem finem obtinendum, rogo Te, ut velis statuere unionem precum et solemnitatum cum Congressu. Praecipue in festő Ascensionis et Dominica sequenti fiant communiones genera­les et processiones solemnes. Item eo tempore, quo die 26. Maii processio Budapestini exibit, circa horam 7-am vespertinam, campanae om­nes ubique terrarum pulsentur et triumphum Christi Regis toti orbi terrarum anuntient. Interim cum omni veneratione permaneo Excelientiae Tuae Reverendissimae humillimus servus in Christo f Thomas Ludovicus Ep. Namurcen. praeses comitatus permanentis Con­gressuum Euch. Intern. Az Eucharisztikus Kongresszus előkészítő bizottsága jelenti, hogy az ú. n. kongresszusi toborzó ívek, sajnos, igen hiányosan és ked­vezőtlen eredménnyel futottak be. Az egész országból határidőre összesen csak 416 egy-' házközség jelentette be eredményeit, mások anyagi okokra vagy arra hivatkozva, hogy még korai volna a jelentkezés, csekély vagy semmi eredményt sem mutattak. Mivel a kon­gresszus lelki hatásai csak úgy érvényesülhet­nek, ha a vidék is kellő számban felvonul, s mivel a külföld nagyon kedvezőtlen képet fog nyerni a magyar katolicizmusról, ha a vidék nem tartja érdemesnek a kongresszusra fel­utazni, az előkészítő főbizottság az egyházi hatóság intervencióját kérte. A maga részéről a vidékiek kiadásainak csökkentése érdekében módosítja az „Előzetes Tájékoztatóbban ki­hirdetett részvételi igazolványokra és tagsági jegyekre vonatkozó határozványokat, még pedig akként, hogy a) annak, aki vasúton vagy MAVAUT autóbuszon akar utazni kedvezményes áron: csak „utazási igazolvány"-! kell váltania, „tag­sági jegy"-et nem ; b) annak, aki gépkocsival vagy magán­vállalat autóbuszain utazik, avagy gyalog 4407. sz. Az Eucha­risztikus Kongresz­szus toborzó ivei be­küldendők.

Next

/
Thumbnails
Contents