Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1930
Index
63 — 1930. É V I FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK 18. szám. 4119. sz. Epistola Pii Pp. XI. ad legatuni suum occasione jub. S. Emerici. i i i • Pius Pp. XI. Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Inter Europae gentes quae, idolorum cultu deleto, non modo christianam fidem amplexae sunt, sed etiam constantissime cam retinentes, optime de Ecclesia Dei progressu temporum meruere, Hungaria certe recensenda est: hoc enim feliciter ei contigit ut ab illa Arpadorum família recte diuque regeretur, quae virtutum omnium exemplo magis quam imperio Hungaris praeire consuevit. Ex viris sanctissimis qui tum in Hungaria floruerunt, satis sit Stephanum regem hie commemorare, Hungarici regni conditorem, eiusque filium Emericum, in cuius quidem honorem sacra sollemnia his diebus peraguntur, nono expleto saeculo ex quo is plane iuvenis piissime obiit. Magnae sane splendidaeque celebrationes ac coetus, in eventu tam fausto stúdiósé iam illic apparantur; Budapestini praesertim, in urbe scilicet amplissima regni capite, quo fideles, uti affertur, frequentissimi undique conventuri sunt. De re agitur, uti liquet, magni quidem momenti, a qua nempe abesse nequit communis Pater; eo magis quod nemo ignorat quam arcta semper fuerint Hungáriáé cum Apostolica Sede studiorum ac necessitudinum vincula quantoque opere Romani Pontifices, nonnuli maximé, contulerint ad Hungarorum prosperitatem et glóriám. Namque non modo, in ipso regni initio, et Apostolica Sedes S. Stephanum diademate regio redimivit, et rex regnum suum Apostolicae Sedi oblatum voluit, sed etiam postea, saeculorum decursu, decessores Nostri non semel Hungaris auxilium attulerunt ut de hostibus christiano nomini infestissimis immortalem triumphum reportarent. Quapropter, cum consentaneum sit ut, in hac rei faustitate, Nosmet ipsi in partem veniamus communis Hungarorum Iaetitiae, te, dilecte fili Noster, Legatum Nostrum his litteris eligimus, qui, personam Nostram gerens, nomine et aucíoritate Nostra, saecularibus S. Emerici testis praesideas; non dubitantes quin ipse, pro eximia tua pietate atque sollertia in catholica Fide per Orientem amplificanda, digne admodum praeclaro hoc munere functurus sis. Ceferum, uti iam perlitteras ediximus recens ad Hungáriáé Episcopos datas, magna sane salutarium fructuum copia ex hac recordatione exspectatur; id vero nominatim, ut hungarica iuventus, S. Emerico auspice atque Patrono, castimoniae laude et fidei ardore maiorum gloriae succrescat, ad religionis patriaeque utilitatem. Interea Nos, quo fructuosior splendidiorque res fiat, libenter, tibi damus ut, sollemniori die, sacris operatus, adstantibus nomine Nostro benedicas, plenam eisdem admissorum veniam proponens usitatis Ecclesiae condicionibus Iucrandam. Ac divinorum praenuntia munerum iteinque paternae benevolentiae Nostrae testis apostolica sit benedictio quam tibi, dilecte fili Noster, omnibus Hungáriáé Episcopis, imprimisque Cardinali Archiepiscopo Strigoniensi, et universo Hungarorum populo nobilissimo, amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud Sactum Petrum, die VI mensis Augusti anno 1930, Pontificatus Nostri nono. Pius Pp. XI. Mortuo Illmo ac Reverendissimo Domino Dlf Paulo Amon praelato Suae Sanctitatis, munus officialis Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Leopoldo Huber praelato Suae Sanctitatis, canonico; munus vero viceofficialis Reverendissimo Domino Conrado Rechner Abbati, canonico ad normás canonum C. J. C. commisi, quod hisce ad notitiam Ven. Cleri perfero. Festő S. Emerici Ducis ad ritum dupl. II. classis evecto die 4. et 5. Novembris hae mutationes sunt in Directorio h. a. inducendae: Nov. 4. Fer. 3. Alb S Caroli EC dp Off ord 9. L SS Vitalis et Agric MM et com I. Oct OO Sanct 2. SS MM (f Laetamini) in L et M Cr — V de seq Off sol e Comm Conf non Pont, Or propr, com praec tant: Compl Dom. Nov. 5. Fer 4. Alb S Emmerici Ducis Nr. 4087. Officialis et viceofficialis Tribunalis nominantur. 4122. sz. Mutationes in directorio.