Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

1929. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK 10. szám. Nr. 3483. Normae in process, ad praecaven­dam dolo­sam personarum substitutio­nem. Sacra Congregatio de disciplina sacra­mentorum. In processibus conficiendis super matri­monio rato et non consummato aliquando malo fato evenire potest, quod quis coram tribunali ad deponendum, aut ad se subiiciendum peri­torum examini physicorum sistens, alteram personam in ius vocatam, aut quomodolibet in processu partem habentem, dolo substituat. Praesertim in magnis urbibus, ob tarn facilem et frequentem de uno in alium locum trans­migrationem, hoc facinus est praecavendum. Haec Sacra Congregatio proinde de sanc­titate tanti Sacramenti sollicita, et ne iudicialis inquisitio ad fraudes potius texendas quam ad veritatem dignoscendam inserviat, in huiusmodi processibus has normás servandas esse decrevit. 1. §. 1. Officiales huiusmodi causis in­struendis praepositi in processus instructione de identitate personarum, quae in tribunali sistunt, et in primis oratoris partisque con­ventae, diligenter inquirant ; et ad hoc expostu­lent appositum documentum a potestate eccle­siastica aut civili rite confectum, in originali aut in authentico exemplari in actis asservandum. § 2. Authenticum exemplar, si singulas personarum notas in huiusmodi documentis signari solitas referre non valeat, ut puta ima­ginem arte photografica expressam, eas tarnen sedulo referat, quae unam personam ab alia non aequivoce distinguant. § 3. Quod si huiusmodi documentum haberi non possit, per alia aequipollentia do­cumenta, vel per testes, in tuto ponatur per­sonarum identitás: et huiusmodi documenta aut attestationes in actis pariter serventur. § 4. Si vero iudex instructor aut vinculi defensor aut actuarius probe noscant oratorem seu oratricem aut partem conventam, praeter­misso apposito documento identitatis, de certa qua pollent notitia ipsorum in actis fidem faciant. 2. In iudiciali continuanda inquisitione eaedem cautelae serventur quoad testium per­sonas et peritorum quoque, seu obstetricum. 3. Huiusmodi cautelas studiosius, prouti qualitas personarum cxpostulat, observare oportet, quoties aut orator, aut pars conventa, aut testes aut periti ex commissione rotatoria apud aliam Curiam excutiendi sint. 4. § 1. Quoties orator vei pars conventa physicum experimentum subire debeat, docu­menta de personae identitate iam in actis asservata, aut eorum exemplaria deníur peritis aut obstetricibus, ut ipsis bene explorata sit persona examini subiicienda. § 2. Quoties periti, obstetrices aut ma­tróna, respective, quodam in examine partem habentes, personam explorandam personaliter cognoscant, adeo ut sit supervacaneum praefata documenta transmittere, de hac circumstantia in actis fides fiat. § 3 Peracto examine, dum peritis aut obstetricibus consueta interrogatoria fiunt, ad comparendum coram tribunali citetur etiam persona examini subiecta, ut de personae identitate interrogationes ei appositae tiant. § 4. Quod si persona comparere nolit aut non possit, de identitate ipsius experimento submissae aeque fiant interrogationes habita ratione tum peritorum relationis, tum documen­torum, quae ad hunc finem transmissa fuere, ut dictum est in § 1. 5. Huiusmodi cautelae serverius prout casus feret, erunt observandae, si experimentum habeatur apud aliam Curiam ex mandato rogatorio. 6. Fieri potest quod nonnullis omissis cautelis, vei iisdem non rite observatis, aut non satis proficientibus, substitutio personae dolosa accidat et detegatur, idque contingat : 1° processu adhuc durante; 2° clauso, processu sed nondum Romam transmisso ; 3° processu iam Romam transmisso. 1°— § 1. Processu adhuc durante, iudex inquirat an orator seu oratrix aut pars conventa substitutionem procuraverit ; et si hanc pars oratrix comparaverit, et conventa nonseoppo-

Next

/
Thumbnails
Contents