Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929
Index
— 40 — nat, audito vinculi dcfcnsorc, decernat partem oratricem iure decidisse instantiam ulterius producendi, et hoc apposifo decreto declare!, in actis asservando. § 2. Si pars conventa se opponat, iudex, aeque audifo vinculi defensore, statuat utrum et quibus adhibitis diligentiis sit ulterius procedendum. § 3. Quod si pars conventa sibi comparaverit dolosam substitutionem, iudex, audito oratore seu oratrice el vinculi defensore, edicat quid in casu praestandum sit ad fraudis effectus penitus removendos, ef factorum veritatem stabiliendam attends omnibus casus circumstantiis. § 4. Si pars oratrix et conventa in dolosam substitutionem conspiraverint, processualem inquisitionem haud ulterius procedere posse declare! et decernat iudex, eidemque finem imponál. § 5. Parti oratrici, quae facti poenitens se excuset, et novis adductis arguments petal ad ulteriora procedi, iudex instructor, re collata cum defensore vinculi, habita ratione praecipue novarum deductionum, et alterius fraudis omni excluso periculo, poterit annuere, decernendo ulteriorem instructionis prosecutionem. § 6. Si subslitutio dolo facta sit non a parte oratrice aut conventa, sed ab alia persona, iudex statuat, accedente defensoris vinculi consilio, quomodo fraudis effectibus consuli possit, ne Veritas aliarum attestationum, aut totus processus labefactetur. 2° - § 1. Detecta dolosa substitutione, et clauso iam processu, at Romam nondum transmisso, Ordinarius, audito iudice instructore et defensore vinculi statuat utrum ex dolosa substitulione sua vi destituatur integer processus, aut tantum exquadam parte; et utrum expediat per actorum supplementum occurrere dolosae substitutionis vitio. § 2. Casu quo dolosa substitutio acciderit ad impetendam oratoris aut oratricis intentionem, adeo ut eamdem magis confirmari praesumi liceat, Ordinarius in transmittendis actis Romam, rem distincte explicet et declaret. § 3. At non semel expediens erit, servatis servandis, ut acta processus ulterius compleantur, ad facta clarius explicanda. 3°. Quoties detegatur dolosa substitutio, processu iam Romam transmisso, Ordinarius satagat illico ad hanc Sacram Congregationem transmittere suasanimadversiones, audito iudice instructore et vinculi defensore, referens singulas circumstantias facti, el praesumptam causam fraudis ef occasionem. 7. Ad compescendum huiusmodi facinus iudices instructores et Ordinarii prae oculií habeant praescripta canonum 1745 § 3°, 175c § 3° et 2362 eaque applicent, congrua congruií referentes. In his edendis normis, mens est huk Sacrae Congregationi, ut hae censeantur quic unutn efficere cum Regulis editis die 7 Mai 1923*; quae iam uberes fructus attulerunt ir processuum instructione super mairimonio rate et non consummato, atque majores in posterun allaturas esse sperare fas est, si istae exactius in usum forensem Iraducantur et intimius perspiciatur earundem intentio, quae plurimum in partium ac testium bona fide fundatur ; haec autem asseritur et confirmatur per iusiurandum. quo in praestando, maxime partes exploratum et sibi firme persuasum habere debenf, tantummodo veritati obsequendum esse, ne animabus suis, el forte filiis, malum paene irreparabile inferanf. Hoc sedulo iudex explicare et inculcare numquam praetermittat. Cum porro Emi ac Revmi Patres Cardinales Sacrae Congregationi de discipline Sacramentorum praepositi, praefatas normas maturo examini subiecissent, in plenariis Comitiis die 23 martii a. c. easdem probarunt et publici iuris fieri, si ita Ssmo placuerit, rescripserunt. SSmus autem D. N. Pius Papa XI, in Audientia die 27 Martii 1929 habita ab infrascripto Secretario S. C., haec omnia adprobare et confirmare dignatus est. Datum Romae, ex aedibus eiusdem Sacrae Congregations, die 27 Martii 1929. f M.Card. Lega, Episcopus Tusculanus, Praefectus. L. f S. D. Jorio, Secretarius. Etsi iam alias, decreto Sancti Officii die 10 Iunii 1914 lato et in solita subsequenti audientia a Ssmo Domino Nostro probato et confirmato, expresse declaratum fuerit quo sensu intelligenda sit facultas benedicendi Crucifixos ad adnectendam eisdem Indulgentiam, quam dicunt, toties quoties ; constat tamen ex certis fontibus non deesse sacerdotes, hac facultate auctos, qui talem benedictionem impertiri praesumant cum effectu ut omnes et singuli fideles Indulgentiam plenariam, ceteris paribus, consequantur, toties quoties Crucifixos ita a se benedictos deosculati fuerint. Timens ne forte, decursu temporis vel etiam ex peculiari aliqua, quam nonnulli iactitant, concessione, decreto Sancti Officii quidquam derogalum sit, infrascriptus Cardinalis Poenitentiarius Maior, in audientia die 21 cur*) Vide Litt. Circ. a. 1925. pag. 29. » 5 1 i 1 ) 1 1 1 1 Nr. 3482. Declaratio circa indulgentiam „Toties quoties" crucifixis adnexam.