Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928

Index

— 83 — ipsiusque iussu et auctoritate diligenter ac rite revisus et recognitus. Ea quidem fuit totius ope­ris norma, quam varia plane instituerant et in­iunxerant documenta Pontificia, et perspicue rursus ac plenius exponit et inculcat Commen­tarium de ratione editionis Vaticanae Cantus Romani, quod Graduali praemittitur 1 Haec autem Editio, ut in usum apud omnes ecclesias hic et nunc deveniat ita sancitum est, ut caeterae quaelibet Cantus Romani Editiones, ad tempus tantummodo iuxta Decreta praedicta toleratae, nullo iam in futurum iure gaudeant, quo typicae substitui possint. 2 Quo vero forma Cantus aptius posset re stitui, restitutae sunt etiam nonnullae hic illic quoad verba lectiones, quamvis ab hodierno textu Missalis alienae Quarum restitutio, quum ab ipso Summo Pontifice, in audientia die 14 Mártii anni 1906 Emo Cardinali Pro-Praefecto huius Sacrae Congregationis indulta, expresse fuerit approbata atque praescripta, in futuris Gradualis Editionibus omnino erit observanda. 3 Iuxta tenorem quoque utriusque Decreti suprascripti, ad eos tantum editores seu typo­graphos, quibus id a Sede Apostolica concedi­tur, pertinet privilégium evulgandi eumdem Can tum, qui, quum sit vetus Ecclesiae Romanae Patrimonium, eiusdem prorsus extat proprietas. 4 Cautum est insuper, ne quid quovis praetextu editores praesumant addere, demere aut mutare, quod ipsius Cantus integritati atque uniformitati discrimen inferat. Qualiscumque igitur Editio Cantus gregoriani ad usum liturgicum destinata, 1 In fronte Uradualis extat praevium commentarium, in quo redditur ratio laboris praestiti in hac editione cu­randa. Dein vero ut consulatur eorum commodis, qui libris choralibus usuri sunt, nonnulla addita sunt de notularum cantus figuris et usu, nec non de ritibus servandis in cantu Missae (N . R) - Editio Gradualis praescribitur omnibus ecclesiis ritus romani, non exclusis Regularibus ; in posterum pro­inde quicumque über Gradualis, qualibet etiam Pontificia approbatione munitus, sensim sine sensu et quampiimum amoveri debet a locorum Ordinariis (N. R.) 3 Ad servandam melodiae antiquae integritatem etiam textus liturgicus iuxta antiquos codices restitutus fuit. At quamvis nonnullae habeantur lectiones variantes inter novum Graduale et vetus Missale, tarnen, usquedum aliter S. Sedes statuerit, nil prohibet quominus Celebrans submissa voce legat Missam iuxta textum Missalis, et can tores decantent iuxta textum Gradualis (N. R.) •J Hinc etiam in fronte Gradualis legitur haec ad­notatio diei 12 Mártii 1908: „Iuxta tenorem authenticorum decretorum, ius proprietatis sibi vindicat Typographia Va­licana. Privilegium typis evulgandi cantum, qui in hoc Graduali typico continetur, ad eos tantum editores seu typographos pertinet, quibus id a Sede Apostolica conce­ditur; hoc tarnen privilegio ipsis nullo pacto ius proprie­•tatis confertur in hunc cantum" (N . R.) ut sit legitima, et ab Ordinario queat permitti debet esse typicae huic omnino conformis quoad ea praesertim, quibus sive in praefati« Decretis, sive in alio diei 14 Februarii anni 190( specialiter provisum est * Contrariis non obstantibus quibuscumque Die 7 Augusti 1907. S Card Cretoni, Praefect •j- D. Panici, Archiep Laodicen , Secretarius. INSTRUCTIO Pro editoribus librorum liturgicorum cum cantu gregoriano. Quo tutius pleniusque possit obtineri ir sacra liturgia etiam quoad cantum optanda uni formitas, merito statutum est, ut, in iis etiatr quae ad singula ecclesiarum Propria pertinent eidem Officio vel Missae eadem regulariter ad optetur melódia, ac proinde ut ante approbatio nem a sacra Rituum Congregatione rite peten dam, iisdem revisoribus cuncta subiiciantur, qua tenus i Ili testari possint non tantum de servatis artis gregorianae regulis, sed etiam de constante melodiarum ea, quae requiritur unitate. Die 27 Novembris 1908. S Card. Cretoni Praefectus. L. -j- S. -J- D. Panici, Archiep. Lao dicen., Secretarius. Circa organi sonitum ad adiuvandum cantum Gregoria num et formulám benedictionis Apostolicae impertiendae in fine concionum. A Sacra Rituum Congregatione sequentiurr dubiorum resolutio expostulata est; scilicet: Quum Caeremoniale Episcoporum num­quam supponat cantum gregorianum organutr vocibus consociari; quaeritur: I An hodiernus usus praedictum cantun adiuvandi organis sustineri possit? II Et quatenus affirmative ad I , an etiarr in Officiis et Missis, in quibus sonus organi pro­hibetur, liceat orgánum adhibere solummodo ac associandum et sustinendum cantum, silente or gano cum silet cantus? III. Quibusdam in Brevibus, quibus fit sa­cerdotibus potestas, in fine concionum, bene dictionem, cum Indulgentiae plenariae favore populo impertiendi, edicitur id fieri debere cum Crucifixo, iuxta ritum formulamque praescriptam : nunc quaeritur quinam sint hi ritus et formula adhibendi ? Et Sacra eadem Congregatio, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio, reque sedulo perpensa, ita respondendum censuit: Ad I. Affirmative, exceptis tantummodo iis Officiorum ac Missarum partibus, quae, iuxta liturgicas nunc vigentes leges, sine comitantibus organis debeant penitus decantari. * Cfr. Acta S. Sedis, vol. 3i>, pag. 53. i Nr. 4315 Instructio pro 1 editoribus librorum liturg. cum 1 cantu Gregoriano. > } >, Nr. 4314. Circa organi sonitum ad 1 adjuvandum cantum Gregoria­num. 1 1 1 I > l i i i i

Next

/
Thumbnails
Contents