Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1926

Index

— 8 — libus visitandas: quodsi quattuor alicubi eccle­siae vei oratoria publica desint, Ordinarii, pro suo prudenti arbitrio, aut per se ipsi aut per suos delegatos decernere poterunt, ut in minőre aedium sacrarum numero, et vei in una, ubi una tantummodo adest, quattuor illas diurnas visi­tationes agi liceat. Ut autem iis consulamus, qui in peculiari rerum locorumque condicione versentur, haec statuimus quae sequuntur. I. Qui per annum fere semper navigant iterve faciunt, iis fas esto, cum ad certam se stationem receperint, ibi iubilaeum semel lucrari, ea lege ut, ceteris simul parendo praescriptis, praecipuam loci ecclesiam uno tantummodo die' quinquies invisant. II. Ordinarii locorum aut per se ipsi aut per vicarios foraneos, per praelatos regulares quod ad eorum subditos, per parochos vei con­fessarios in dioecesi adprobatos, quibus huius modi fecerint potestatem — vei habitualiter atque extra confessionem exercendam, — possint, si qui impediantur ne imperatas visitationes obeant, harum numerum, pro rerum personarumque necessitate, contrahere et reducere; concedere, ut visitationes, nulla habita unius eiusdemque diei ratione, seiungi pro lubitu queant cum vero res postulaverit, eas dispensando commutare in alia religionis, pietatis caritatisve opera, ad sin­gulorum condicionem accommodata, quae tamen aliunde non sint sub peccato debita. — Impedi­tos autem heic intellegi volumus moniales, soro­res religiosas, tertiarias regulares, pias feminas et puellas aliasve personas in gynaeceis seu Conservatoriis degentes; item anachoretas mo­nasticum regularemve Ordinem profitentes et potius contemplationi quam actioni vitae deditos, ut Cistercienses Reformatos B M. V. de Trappa, Eremitas Camaldulenses et Carthusianos; prae­terea eos, qui aut captivi sunt aut in carceribus custodiuntur, et ecclesiasticos vei religiosos viros, qui in coenobiis aliisve domibus, emendationis causa, detinentur. Impediti ii quoque censeantur, qui aut domi aut in nosocomiis sive morbo sive imbecilla valetudine laborant, et quotquot ae­grotis adsunt, et generatim ii omnes, qui certo impedimento prohibentur quominus statutas visi­tationes obeant: aequo autem iure esse volumus operarios, quos in Constitutione Apostolico ma­neri, die XXX mensis Iulii superiore anno data, descripsimus, et senes qui septuagesimum aetatis annum excesserint. III Ordinariis locorum pariter liceat — eti­am per delegatos quos supra memoravimus eademque ratione — minorem visitationem nu­merum praestituere, a) conlegiis auctoritate ec­clesiastica adprobatis sive clericalibus sive reli­giosis ; b) confraternitatibus, piis unionibus, atque iis tantummodo laicorum consociationibus, qua­rum sit catholica opera provehere;' c) adule­scentibus qui in conlegiis vivunt vei conlegia, institutionis educationisque gratia, aut cotidie aut statis diebus celebrant; d) christifidelibus omnibus, qui, duce parocho vei sacerdote quem parochus delegarit, visitationes peracturi sunt. — Ea tamen lege Ordinarii visitationum minu­ant numerum, ut hi omnes, quos nominavimus, pompa instituta, etiam sine suis insignibus, ad invisendas aedes sacras íncedant. IV. Ubicumque autem, quavis de causa, ita incedendi per publicas vias copia non érit, Ordi­nario loci eiusve delegatis liceat, ut supra, visi­tationum numerum contrahere et reducere, modo intra aedis sacrae saepta aut pompa ducatur aut saltem visitatio sollemniter communiterque fiat ab omnibus ibi una congregatis. Ordinarius autem loci eiusve delegati ab obligatione con­fessionis et sanctae Communionis nullum alium exsolvant, nisi quem ab alterutra gravis morbus prohibeat. Ad facultates quod attinet, confessariis, ceteroquin ad iuris normám adprobatis, tribuen­das, quas in excipienda iubilaei confessione salu­tariter adhibeant, haec, quae sequuntur, decer­nimus I. Confessariis illae integrae sunto facul­tates absolvendi, dispensandi, commutandi, quas­cumque ab hac Apostolica Sede vei in perpe­tuum vei ad tempus, quoque pacto, Iegitime impe­trarint; immo simul cumulateque, ad iuris prae­scriptum, et pluries pro eodem poenitente sive iis omnibus sive his, quae mox concessuri sumus, uti valide et licité possint. Qualicumque autem poenitens, cum confessionem iubilaei sincera lucrandae indulgentiae intentione instituit, abso­lutione, dispensatione, commutatione donatus erit, si postea, mutata voluntate, a complendis reliquis praescriptis operibus destiterit, eadem non idcirco irrita erit­II. Monialibus aliisque feminis, quarum ad confessiones excipiendas, ex Codicis praescripto, speciális Ordinarii adprobatio requiritur, fas esto hanc dumtaxat iubilaei confessionem apud quem­vis confessarium ab eodem loci Ordinario pro utroque sexu adprobatum peragere: qua semel completa, iam nulla confessarius iste in eandem poenitentem iurisdictione gaudeat, nisi ad Codi­cis leges. III. Confessarius eos omnes, pro quibus ab Ordinario loci vei a Nobis adprobatus sit, in confessione iubilaei excipienda, absolvere possit, in foro sacramentali tantum, a quavis censura a iure vei ab homine inflicta, occulta vei publica, aut ab Ordinario sibi reservata aut a iure Apo-

Next

/
Thumbnails
Contents