Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1926
Index
stolicae Sedi simpliciter specialive modo vei Ordinariis reservata: itemque a quovis peccato, utcumque gravi et Ordinariis vei S Sedi reservalo ; iniuncta tamen salutari poenitentia aliisque de iure iniungendis. — A nulla ex censuris Apostolicae Sedi specialissimo modo reservatis absolvere queat, praeterquam a crimine absolu tionis complicis a peccalo turpi non plus semel vei bis attentatae. At confessario poenitenti praecipiat, á) ut compiicem, si forte ad confitendum redierit, moneat cum de absolutionis a se impertitae invaliditate, tum de eiusmodi confessionibus apud alium confessarium iurisdictione munitum necessario iterandis; b) ut, occasione relapsus remota, abstineat se in posterum ab audienda complicis confessione, etsi a peccato complicitatis alias absoluti, quoad sine scandali et infamiae periculo fieri poterit. — Confessarius si quem a censura publica vei ab homine inflicta in foro sacramentali tantum absolverit, eum iubeat in foro externo se gerere ad praescriptum can. 2251 ; caveat autem confessarius ne quemquam publica censura irretitum in foro conscientiae Deo reconciliet, nisi is paratus sit intra sex menses Ecclesiae satisfacere et scandalum damnumque reparare. IV. Confessarius ne in foro quidem interno, nisi ad praescriptum can. 2254, eos absolvat, qui, aut in censuram aliquam incurrerint a Pio X. per Constitutionem Vacante Sede Apostolica Romano Pontifici reservatam, aut secretum S Officii alterumve simile violaverint: itemque praelatos cleri saecularis ordinaria iurisdictione in foro externo praeditos superioresque maiores religionis exemplae, qui in censuram Romano Pontifici speciali modo reservatam publice inciderint. V. Haeretici, praesertim qui fuerint publice dogmatizantes, ne absolvantur, nisi, abiurata saltem coram ipso confessario haeresi, scandalum, ut par est, reparaverint Similiter quicumque sectis massonicis aliisque id genus vetitis notorie adscripti sint, ne absolvantur, nisi praemissa coram confessario abiuratione aliisque servatis de iure servandis, a secta recesserint et scandalum, quantum licuerit, removerint. VI. Qui bona vei iura ecclesiastica sine venia acquisiverint, iis ne impertiatur absolutio, nisi Ecclesiae satisfecerint vei saltem sincere promiserint se quamprimum satisfacturos VII. Qui falsam sollicitationis denuntiationem admiserit, is ne absolvatur, nisi aut eam formaliter retractaverit, aut saltem ad eam quamprimum retractandam atque ad sarcienda calumniae damna serio paratum se praebeat. VIII. Confessarius in ipsa tantummodo iubilaei confessione, ex iusta et probabili causa, omnia et singula vota privata, etiam Sedi Apostolicae reservata, iurata quoque, in alia pia opera dispensando commutare possit Votum autem castitatis perfectae et perpetuae, etiamsi ab origine publice emissum sit in professione religiosa — neutiquam, contra, si poenitens fuerit in Ordine sacro lege caelibatus adstrictus, — subinde tamen, aliis eius professionis votis per dispensationem sublatis, firmum atque integrum manserit, similiter possit ex iusta et probabili causa, in alia pia opera dispensando commutare Votum vero a tertio acceptatum ne remittat neve commutet, nisi is, cuius interest, libenter expresseque consenserit. Votum denique non peccandi aliave poenalia vota ne commutet nisi in opus, quod, non minus quam ipsum votum, a peccando refrenet. IX. Idem confessarius in excipienda iubilaei confessione dispensare possit, pro solo conscientiae foro, atque ad hoc unice ut poenitens Ordines iam susceptos sine infamiae vei scandali periculo exerceat, quavis irregularitate ex delicto prorsus occulto; item ab irregularitate ex homicidio voluntario aut aborlu, de qua in can 985 § 4°; sed in hoc homicidii voluntarii et abortus casu, poenitenti onus imponat, sub poena reincidentiae, recurrendi intra mensem ad S. Poenitentiariam et standi eius mandatis. X. Similiter in solo foro conscientiae et sacramentali liceat confessario dispensare : a) ab impedimento prorsus occulto consanguinitatis in tertio vei secundo gradu collaterali, etiam attingente primum, quod ex generalione illicita proveniat, solummodo ad matrimonium convalidandum, imperata tamen consensus ad iuris normám renovatione, minimé vero ad contrahendum vei in radice sanandum; b) ab occulto criminis impedimento — neutro tamen machinante — sive de malrimonio contracto agatur sive de contrahendo: iniuncta, in primo casu, privata renovatione consensus, secundum canonem 1135; imposita, in utroque, gravi diuturnaque salutari poenitentia. Itaque haec omnia, quae per has Litteras constituimus ac declaravimus, volumus firma et valida exsistere et fore, ad effectum iubilaei ad universum catholicum orbem proferendi, non obstantibus contrariis quibuslibet Earum autem exemplis atque excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptís et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eandem iubemus adhiberi fidem, quae hisce adhiberetur Litteris, si forent exhibitae vei ostensae. Nulli igitur liceat paginam hanc Nostrae concessionis et voluntatis et declarationis infringere vei ei, ausu temerario, contra ire. Quod si