Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1924

Index

L1TTERAE PASTORALES, QUAS EXCELLENTISSIMUS ET REVERENDISSIMUS D0M1NUS JULIUS ECOMITIBUS ZICHY DE EADEM ET VÁSONKEŐ, EPISCOPUS QUINQUE-ECCLESIENSIS ET ADMINISTRATOR APOSTOLI­CUS COLOCENSIS, SUSCEPTO ADMINISTRATIONIS MUNERE AD CLERUM ARCHIDIOECESIS COLOCENSIS DEDIT. VENERABILES FRATRES ET FILII DILECTISSIMI! Qui integro fere anno magna profecto sapientia, nec minori pruden­tia et fortitudine praefuit Archidioecesi, Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Episcopus Victor Horváth sacrae Theologiae doctor, omniumque, quae ad cultum divinum pertinent, proinotor apud Vos notissimus, dignus profecto est, cuius gubernationis memóriám atque illustria facta aureis litteris in annalibus Archidioecesis Nobis quoque auctoribus inscripta grata celebret posteritas. Quum igitur pro omnibus, quae tam prudenter fecit, ei hisce gratias quas possumus, maximas agimus, salutatos esse volumus Vos quoque, se­natum Archidioecesis, optimis utique quibuscunque comparandum et roga­mus omnes Vos Illustrissimos ac Reverendissimos Praelatos, Canonicos, Abbates et Praepositos, ut votis etiam Nostris omnibus suffragaturos Vos esse nunquam desideremus. Credite Nobis, curae semper Nobis fore, ut quum Nobiscum conversemini, fratres Vos Nostros esse sentiatis. Adiuvate Nos scientia Vestra, qua vos excellere certis accepimus nunciis, iuvate Nos exemplo sanctitatis Vestrae, adiuvate precibus Vestris, ut Deus in omnibus

Next

/
Thumbnails
Contents