Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1924
Index
Nobis adsit conatibus Nostris, qui teste S. Leone „quertiadmodum fűit auctor, ita et ipse fiat Nobis administrationis adjutor." 1 Obsecro deinde Vos, Venerabiles Fratres et Fílii dilectissimi, A. R. Domini Vícearchidiaconi, Paroclii et Cooperatores, qui in multis tribulationibus portatis onus et aestus diei, ut quemadmodum majores Vestri, ita et Vos ,,digne ambuletis vocqtione, qua vocati estis.''* Vocatione Vestra, quae nihil aliud est, quam sequi vestigia sanctoruni qui fofmabantar apostoli, crescebant martyres, exercebantur doctores, vivebant sancti"? Est igitur vocatio vestra: habere, servare, propagare fidem, quae per caritatem operatur, ut formetur in Nobis Cristus. Itaque id vobis spectandum esse persuasum habeatis, qui sacerdoti 0 Altissirni fungimini, ut in fide excellatis, „credere enim oportet accedentem ad DeumInstantissima igitur oratione deposcamus ab Eo, ut adiuvet incredulitatem nostram, ut accendat lumen sensibus et lux haec beatissima repleat universa cordis penetralia, sít fides nostra firma et viva: firma, ut nunquam dubitemus, viva, ut eam semper etiam operibus exhibeamus; nam firma, fides non metuit, viva nil negligit. Haec firma, haec viva fides praesertim hisce temporibus Nobis necessaria est. Nostis enim, Fratres dilectissimi, mundum in maligno positum esse et quidem maximé ob defectum firmae fidei ; nam et de nostro aevo valet illud Jeremiae : ,,Feriit fides et ablata est de ore fiominum". 5 Aetas utpote Nostra omnis fraeni expers et utramqne divinitus constitutam auctoritatem, ecclesiasticam aeque ac profanam, pertaesa vehementissimo nisu consectatur doctrinam falsam, a fidei christianae radice avulsam. Annales históriáé docent inter lucem et tenebras sine intermissione pugnam fuisse: at maiores Nostri, quamvis forsan multi in varia laberentur peccata, fidem tamen servaverunt; tentati legem quidem violabant, sed neque legem, neque vindiceni legis violatae negabant atque sic conservabant salutis initium, omnis iustificationis fundamentum, puta fidem, sine qua impossibile est piacere DeoS' Ceterum de Vobis, Fratres dilectissimi, hac in causa non conqueriíriur; sed — proh dolor — multi sunt sacerdotes in tot miseriis vexafa patria carissima Nostra, qui fide abiecta vexilla ducis Nostri Christi deseruerunt. Lugemus sortem et magnó cum dolare eorum revolvirnus casutu. 1 S. Leo, serm. 1. in oct. consecr. 2 Ad Eph. IV. 1. 3 Thuróczy, Hung. S. R. C. ! 22. 4 Hebr. XI. 9. - Jerem. VII. 28. « Hebr. XI. 9.