Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923

Tárgymutató

;S ­Caput XV. De rescripto pontificiae dispensati­onis eiusque expeditione. § 2. Nihilominus si partes auí harum al­téra, posí conclusionem, peíant sibi ostendi vei tesíium nomina aut eorum responsiones vei aliquod documentum, idque posíulent gravi de causa, iudex, audito defensore vinculi, necnon parte cuius intersit, si casus ferat, hoc indul­gere valet, intra limites tamen probatae neces­sitatis et excluso quovis periculo collusionis et corruptionis; de publicatione autem processus aut alicuius partis, expressa mentio in actis fa­cienda erit. 98. § 1 Clauso processu, vinculi defen­sori acta omnia tradaníur, qui suas animad­versiones conficere debeat, in primis animad­vertens an regulae hucusque traditae in pro­cessus instructione observatae fuerint, necne. § 2. Deinde acta omnia una cum voío scripto Episcopi (can. 1985), vei, sede vacante, Vicarii capitularis vei Administratoris aposto­lid, vei alterius legitime Episcopi vices facien­tis (Can. 429 et 431), et defensoris vinculi, transmittantur ad H. S. C. 99. Praesentes regulae in instruendis pro­cessibus de non consummatione semper erunt adamussim observandae, et si aliquando ab eis aequa ratio suadeat esse recedendum, iudex de huius rei motivo rationem reddaf in actis, ut constet de inobservantiae causa. 100. Harum regularum observantia Ordi­nariis potissimum connmittitur, et ad eos spec­tat a seipsis constituta tribunalia vigilare, ne ab iis deflectant. Ipsis propterea integrum est, pro sua prudentia, quovis processus momento, acta examinare, consilia et monitiones officiali­bus dare, et eos, gravi de causa, ipso iudice subdelegato non excluso, audito vinculi defen­sore, removere. Si quando his remediis fuerit locus, vei aliud secutum sit inconveniens, cum acta transmittuntur, de re Apostolica Sedes certior reddatur. 101. § 1. Acta iudicialia, sive acta cau­sae, sive acta processus (cf. can. 1642), trans­mittantur ad H. S. C. in authentico exemplari, cum indice omnium actorum et documentorum, ad normám can. 1644. § 2. Quod si valde grave sit, sive ob ne­cessarias expensas, sive alia de causa, exem­plar authenticum ad S. C. transmittere, fas sit Curiae transmittere ipsa acta originalia, iis tamen cautionibus adhibitis, quae pro locorum conditionibus suppetunt ad tutam documento­rum transmissionem. 102. Dispensaíio super matrimonio rato et non consummato a Romano Pontifice directe conceditur, et expeditur per reseriptum in forma gratiosa, ab Emo Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, vei ab alio Emo Cardinali eius vice fungente, nec non a R. P. D. Secretario, aut a Subse­cretario eiusdem S. C. subsignatum. 103. Attenta eiusmodi forma, reseriptum effectum habét a temporis momento quo in die audientiae Summus Pontifex dispensationem concessit, dummodo tamen eo momento preces veritati nitantur, tum quoad matrimonii incon­summationem, tum quoad dispensationis causas (Can. 41). Quod si unum vei alterum desit, rescriplum, utpoíe obrepíionis vei subreptionis vitio infecíum, impetranti minimé suffragatur. 104. In rescripío dispensationis super ma­trimonio rato et non consummato continetur, quamvis non expressa, vi can. 1053, altéra di­spensatio, si forte opus sit, ab impedimento ex adulterio cum promissione vei attentatione ma­trimonii proveniente. 105. Dispensationis rescriptum, solutis ex­pensis, parti impetranti idemque postulanti tra­ditur aut remittitur, et Ordinario exhibendum est (Can. 51); verum ex officio ipsa Sacra Congregatio eidem Ordinario exemplar authen­íicum rescripti dispensationis directe dabit. 106. Ordinarius, de dispensatione per au­thenticum documentum certior factus, parocho tum loci contracti matrimonii tum suscepti bap­tismatis sive viri sive mulieris, prouti casus ferat, quamprimum mandabit ut in libris matri­moniorum et baptismorum de obtenta dispen­satione adnotatio fiat. Dátum Romae, ex aedibus Sacrae Con­gregationis de disciplina Sacramentorum, die 7 maii, anno 1923. M. Card. Lega, Praefectus. L. S. f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretaríus. III. APPENDIX. Seu praecipuorum actorum formuláé, quae utiliter et opportune adhibentur in his causis. Beatissime Páter, N. N., filia ...., e dioecesi ...., civitaíe ...., annos nata ...., conditione ...., domicilium habens in civitate ...., via ...., sub paroecia ...., ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provoluta, quae sequuntur exponit: Die ...., mense ...., anno ...., oratrix, tunc annum ágens ...., praemissis denunciationibus a iure statutis ac ritu civili, matrimonium, in paroeciali ecclesia ...., cum N. N., filio ...., e dioecesi ...., et civitate ...., tunc annorum ...., professione ...., rite contraxit. Sed hoc matrimonium, contra oratricis ingenium, ad exitum perducíum fuerat ab eius matre, quae omnem movit lapidem ut filiae animum sibi conciliaret; et cum nullum ab eiusmodi nuptiis daretur eííugium, oratrix ad matrimonium celebrandum accessit, sperans fore, ut sensim sine sensu amor erga virum enasceretur. At spem fefellit eventus, nam coniugali consortio vix instituto, vir pravam indolem pandidit, ideoque defectus amoris in aversio­nem prorupit. Quapropter quindecim ab inito matrimonio diebus elapsis, vir, oratrice relicta ad paternam domum remeavit; postero autem die, ipsa, urgente matre, virum assequi debuit; cum quo tamen vix quinque diebus transactis, ad matrem reversa est, malens potius mori, quam cum eo intolerabilem vitám ducere. Tum ex hoc capite vir separationem a civili tribunali petiit atque obtinuit. Oratrix vero, apprime sibi conscia de non secuta matrimonii consummatione, tum ob perversam viri volun­tatem, tum ob defectum amoris, imo aversionem ipsius oratricis, ad pedes Sanctitatis Vestrae confugit, Apostolicam dispensationem super I. Supplex libellus uxo­ris oratricis.

Next

/
Thumbnails
Contents