Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
II. Litterae Ordinarii ad parochum, vei ad alium in casu magis idoneum, pro informatione et coniugum reconciliatione. III. Responsumparochi, si partes reconciliationemrenuant, IV. Informatio ordinarii ad S. C. de disciplin sacramentorum et petitio facultatis conftciendi processum. matrimonio raío et non consummato misericorditer implorans. Rationes auíem ad petendam dispensationem sunt: 1° invincibilis oratricis aversio erga virum, absque ulla spe reconciliationis; 2° incontinentiae periculum, attenta eius iuvenili aetate; 5° desiderium transeundi ad alias nuptias, eidem nuper oblatas. Et Deus, etc. Dátum ...., die mensis ...., anno ...., N. N. (Subscriptio, si fieri potest, manu ipsius oratricis). Si libellus detur a viro, similiter exaratur, mutatis mutandis, genuina peracta factorum expositione. Revmus Ordinarius N., adnexum libellum N., uxoris oratricis, transmitti iubet ad Reverendum N., parochum N., eique committit ut reconciliationem oratricis cum coniuge N., pro viribus et pastorali prudentia, per se aut per alium, curet. Quatenus vero praefati coniuges ad concordiam adduci nequeant, idem parochus distincte instructam hanc Curiam reddat de antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus matrimonii celebrationem, nec non de causis petitae dispensationis matrimonii inter eos initi; ac simul de probitate et credibilitate tum viri tum uxoris: et congruit ut allegetur fides de huius matrimonii celebratione ex integro, prout iacet in regesto matrimoniorum. Interim, ect. Die..,. L. f S. N., Vic. Gen. N., Curiae Ep. cancellarius. Si forte parocho non expediat dare mandatum reconciliationis coniugum, alii personae prudenti et idoneae (si fieri queat, sacerdoti) committi potest. 111 me ac Revme Domine, N. (mulierem, si eam antea interrogari expediat), antea alloqui curavi, quae sui matrimonii vicissitudines exposuit, et suam valetudinem coniugali convictu labefactari, necnon necessitatem dissolvendi matrimonii monstravit. Post eam allocutus sum virum, qui ad cohabitationem restaurandam se paratum exhibuit, sed omnio desperat, ob uxoris pervicaciam. In reconciliaíione non ulterius insistendum censui, cum matrimonium saltem absque amore ex parte mulieris initum videatur, ac verisimilis sit inconsummatio, et aliunde periculum incontinentiae exstet ex parte oratricis, quod ut gravis causa pro dispensatione adducitur. Ex percontationibus peractis, de probitate et credibilitate utriusque coniugis satis constare videtur, ita ut fides eorum assertionibus praestari possit. Praesentibus allegatur testimonium de celebratione matrimonii dictorum coniugum, in authentico exemplari. Dátum ex paroecia N., die L. f S. Obsequentissimus subditus. N. Eme ac Revme Domine, Transmitto ad Em. Vestram Revmam adnexum libellum, quo mulier N., dispensationem implorat matrimonii ab eadem contracti cum N., utpote tantum rati; ac simul transmitto documenta (ut informationem parochi et alia quae habeantur), necnon testimonium de celebratione matrimonii, ex quibus colligi potest oratricem fidem mereri. Quapropter cum libellus fundamento niíi videatur, illum commendo, humiliter postulans, ut quatenus E. V. visum fuerit, facultas mihi tribuatur conficiendi processum super eiusmodi matrimonio, quod contenditur ratum et non consummatum, facta expressa faculíate subdelegandi. Interim sacram Purpuram revereníer deosculor. Daíum ...., ex Curia Ep.li, die .... Addicíissimus famulus. L. f S. N., Episcopus. N., Curiae cancellarius. Cum Emus ac Revmus Dominus ...., S. R. E. Card., Praefecíus S. C. de disciplina Sacramenforum, liíferis datis die ...., Nos instructos fecisset de mandato ab eadem S. C. Nobis commisso, ut processum conficiendum curemus ad normám iuris, praesertim Regularum eiusdem S. C. diei 7 maii 1923, super asserta inconsummatione matrimonii contracti ab N. cum N....., et causis petitae dispensationis, expresse addita potestate subdelegandi; Nos per praesentes litteras ad eiusmodi processum conficiendum Iudicem subdelegamus Revmum D. N., qui sese gerat in omnibus ad tramitem Codicis I. C. et iuxta citatas Regulás, necnon iuxta peculiares instructiones a S. C. in praefatis litteris datas. Simul autem eligimus ac deputamus: Defensorem vinculi R. D. N. Actuarium R. D. N. Dátum .... ex aedibus Nostris, die .... mensis .... anno .... L. f S. N., Episcopus. N., Cancellarius. Si gravitas causae vei alia difficultas id suadeat, eodem decreto, vei in causae decursu, simili forma eliguntur qui vice iudicis subdelegati fungatur, necnon defensor vinculi et actuarius substituti. Dioecesis N. Dispensationis matrimonii N.-N. Quod contenditur ratum et non consummatum. Sessio I. Anno Domini..., mense ...., die ...., hora ..., in urbe ...., in aedibus ...., adsunt: Iudex subdelegatus Revmus D. N. Defensor vinculi Rev. D. N. Actuarius Rev. D. N. Revmus Iudex communicat: 1) Litteras S. C. de disciplina Sacramentorum, datas die ...., quibus Ordinario N. committitur instructio processus in causa super matrimonio quod contenditur ratum et non consummatum inter N. et N. 2) Litteras Revmi Ordinarii N., datas die ...., quibus (nisi ipse per se gerat suum munus) subdelegat officium iudicis eidem Revmo D. N.; nec non deputaí alios officiales supra scriptos : videlicet ut defensorem vinculi Rev. D. N., et ut actuarium Rev. D. N. 3) Supplicem libellum N., uxoris oratricis, pro instituendo processu. Tum Iudex insíructor (nisi sit ipse Episcopus, cf. Regulás, n. 19) ac singuli ministri tribunalis iusiurandum praesíant de suo cuV. Actus subdelegati onis peractae ab ordi nario et de putationis officialium. VI. Tribunalis consti tutio.