Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1919
Index
Igitur ipsi cum suis ab aliis iuvantur quantum pretia exaggerata ferunt, si tarnen ferant. Nisi ab exteris venerit auxilium Lituanus populus fame ceterisque bello provocatis malis delebitur fere eoque citius quod patria eorum confines suos fere omnino habet occupatos. Summi Pontißcis atque omnium cathoLicomm opitulatio. Benedictus Papa XV, cuius animus perdolet tarn ineffabilem miseriam succurrit, nobis victimis bellici furoris eleemosyna decem millium francorum, per canonicum Olsevski alterumque viginti millium donorum Reverendissimo Domino Karevicio episcopo Somogitiensi. R. D. Canonicus Olgevski a comitiis centralibus Lituanorum Summo Pontifici, in audientiam privatam receptus, conditionem flebilissimam accurate depinxit. Concussus tanta miseria Pontifex litteris amoris paterni plenis ad Episcopum Samogitiensem scriptis episcopatui Lituaniensi licentiam dedit universos orbis catholici episcopos in auxilium vocandi, atque rogandi ut quisque una cum grege pro facultatum modo ad sublevandum Lituanorum infortunium concurrant simulque preces publicas, solemnes cum collectis in ecclesiis suis indicant. Benevolentias paternas gratia Summus Pontifex cunctis fidelibus Lituanorum clamorem audituris Benedictionem Apostolicam ex corde impertiri dignatus est. Ecclesia Catholica, omnium fidelium mater iam toties intra belli huiusce tempestates grandem sollicitudinem in liberos suos (Beigas, Polonos) manifestavit. Nunc nos Lituanos fas est iuvare generosum Pontificis Romani exemplum sectando. In auxilium populi cruciaii. Spe fretus nobile Pontificis Romani donum cum sermone consolatorio erga nationem nostram benevolentias pleno consideratum iri a catholicis ceu invitationem quandam ad succurrendum Lituanis. Comitatus Lituanorum Executivus ad omnes animos generosos appellat rogando atque obtestando ut exemplum supremi Fidelium Pastoris magnanimiter secuti conferant quisque pro modulo suo ad innocentium belli victimarum lituaniensium sortem durissimam leniendam. Bellum in dies ruinas in dies funera inter nostrates commulare ab ipsis tempestatis principio non desiit. Nos firmiter speramus omnes misericordes homines, qui iam tam magnam caritatem christianam tantamque beneficentiam erga alios hoc bello afflictos populos monsrarunt illius populi, non oblituros esse, qui saeculorum decursu innumeras vicissitudines fortunae superavit et nunc quoque audacter affirmat se nolle mori, sed vivere vita nova et laborare in mundo regenerato cum aliis ad christianitatem, cultum atque humanitatem promovendam iuxta rationes Christi, nostri Magistri Immortalis. Comitatus nomine Praesidens, CONSTANTINUS OLSEVSKI, Canonicus Capituli Samogitiensis. P. S. Comitatus Lituanorum Executivus rogat, ut dona caritativa mittantur Lausannam Helvetiorum : Lausanne , Suisse, Banque fédérale, pour le " Gomité Exécutif Lituanien aux victimes de Ja guerre". WPFTLMERITS RÉUMES. S. A. LAUSANNE. 7 T I 17