Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1918

Index

_ 67 — XIII Nr. 4111. I lnvocatio : < Cor Jesu pro- k toge familias nostras" indul­gentiis ditatur. aculatoriam Quandam Preculam in honorem Sacratissimi Cordis Iesu Recitantibus Indulgen­tiae Conceduntur. BENEDICTUS PP. XV. Ad perpetuam rei memóriám. — Religi­onen* erga SSmum Cor Iesu omni studio fo­vendam censemus, utpote quae divino Christi Redemptoris nostri desiderio respondeat atque universis Eius devotis, familiis praesertim ei consecratis, omnigena illius aeternae salutis fontis subsidia procuret. Laeti igitur dilecti filii hodierni Praepositi Belgicae Congregationis Missionariorum Oblatorum Mariae Immaculatae excepimus vota, quibus caelestes Ecclesiae thesauri pro iaculatoria prece flagitantur. Quare de omnipotentis Dei misericordia ac Bb. Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi atque audito dilecto filio Nostro S. E. R .Cardi­nalí Poenitentiario Maiore, vi praesentium, apostolica auctoritate Nostra, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui, corde saltem contriti, singulis cuiuslibet mensis diebus invocationem : „Sacratissimum Cor Jesu, protege familias no­stras" quovis idiomate recitaverint ac, vere poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti, quamlibet ecclesiam vei publicum ora­torium, semel in mense, quo die quisque voluerit, ubique gentium visitaverint, ibique precibus ad Nostram mentem absolutis, ean­dem iaculatoriam precem dixerint, quo die iniuncta opera expleverint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus et largi­mur, Praeterea fidelibus, quocumque die ipsam precem recitaverint, trecentos dies de iniunctis eis seu alios quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuslibet. Praesentibus perpetou valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI iunii MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto. P. CARD GASPARRI, a Secretis Status. Ad R. P. Caesarem Pedrini, e Congregatione Servorum Charitatis, sodalitii „A transitu S.' Ioseph" Moderatorem : Sodalitium Commendans,, cui ipse B. P. piissime adhaeret, Sacerdotes sodales missam pro morientibus celebraturos spiritualibus ditat Privilegiis. Dum acerbae lacrimae super miserias afflictae humanitatis, magis magisque in dies ingravescentes, profluunt ex oculis Nostris, nullum Nobis maius solacium esse potest, quam si «tuduerimus dolores cruciatusque pro viribus lenire, qui propter dirum hoc perpe­tuumque bellum, tarn magna in orbis terrarum parte singulis fere horis multiplicantur­Apostolica vero Caritas Nostra eos tan­tummodo filios amplecti nequit, qui in hac lacrimarum valle peregrinantur ; alii sunt enim, eique plurimi filii Nobis dilecti, aeternitatis limen iam proxime ingressuri, quorum flebilis voxaures contingit animumque Nostrum, precum opem exorans, ut feliciter ipsi transeant ad vitam sempitemam. Nos autem magna conso­latione afficimur quotiescumque censideramus piam Sodalitatem „a S. Iosephi Transitu" ad spiritale auxilium morientibus ferendum fuisse institutam, quae brevi tempore adolevit et diffusa est non secus atque sacrorum holoca­Nr. 4112. Sacerdotes mis sam pro mori­entibus cele­maturi privile­giis ditaatnr.

Next

/
Thumbnails
Contents