Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1918

Index

68 — ustorum piarumque precum pro iis, qui animam agunt, aucta necessitas expostulabat. Neque tamen abstinere possumus, quin id etiam manifestemus, magnam nempe laeiitiam Nobis esse partam ex allato pio proposito ea omnia reddendi validiora, quae in Sodalitate communiter fiunt, rogatis sacerdotibus ut aliquot Missas in orbem, suam cuiusque, vicém, cele­brare velint pro illis qui intra diem in articulo mortis fuerint constituti. Iam vero cum Romanus Ponlifex sit omnium sacerdotum princeps, ita cupimus inceptum hoc merita exornare laude piumque propositum fovere, omnibus exemplo praeeuntes et promittentes Nos Ipsos in hunc caritatis finem primo quoque die uniuscuiusque mensis, vei, si primus festus fuerit, altero die, Sacrurn esse facturos. Quo vero magis ad praeclaram hanc rem presbiteri incitentur, sacerdotibus illis qui nonnullas Missas quo­tannis pro morientibus celebraturi sunt, racul­tatem facimus benedicendi extra Urbem, et ad formám Rituális, Coronas, crucifixos, numis­mata, parva, simulacra et alia eiusdem generis ad religionem pertinentia, eisdemque applicandi Indulgentias Apostolicas; facultatem applicandi coronis indulgentias Dominicanorum et Cruci­gerorum; facultatem benedicendi et imponendi, per unam formulám, Scapularia SS. Trinitatis, Passionis, Mariae Perdolentis, Mariae Imma­culatae, M. de Carmelo, Cingulum S. Iosephi, et facultatem Altaris prívilegiati quoties Missam pro morientibus celebrabunt. Praeterea iisdem sacerdotibus plenariam indulgentiam in articulo mortis concedimus, nec non in solemnioribus festis Domini Nostri, B. Virginis, Desponsationis, Transitus et Patrocinii S. Iosephi, in festő S. Michaelis et diebus quibus sacerdotio aucti fuerunt. Demum Piae Sodalitati, per interces­sienem caelestis eiusdem Patroni, divinorum munerum copiam enixe deprecaHtes» tibi, dilecte fili, et omnibus qui sanctae huic Unioni nomen dederunt, apostolicam benedictionem propenso animo impertimus. Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis iunii MCMXVII. Nr. 4113. Dubia de ma­trimonio it dl cuatodia RSmac Euchariatiae. Pontificia commissio ad codicis canones .authentice interpretandos. Dubia in plenariis coetibus dierum 2-3 Junii 1918. soluta. /V. De matrimonio, (Lib. III, Pars. I. Tit. VII.) 1. Si quis reclamet ius suum ex sponsali­bus valide contractis contra partém inituram matrimonium cum alio, matrimonium eritne suspendendum usque dum actum fuerit de iusta causa dispensationis priorum sponsalium et de damnorum reparatione, si qua debeatur ? (Can. 1017, § 3). Resp. : Negative, seu non amplius admitti actionem de iusta causa dissolutionis sponsa­lium ; actionem vero reparationis damnorum non suspendere matrimonii celebrationem 2. Utrum actio reparationis damnorum, de qua in can. 1017, § 3, pertineat ad forum ecclesiasticum, an ad civile. ivesp. : Actionem reparationis damnorum, de qua in can. 1017, § 3, esse mixti fori. 3. Si sponsa vei sponsus inveniantur ignari doctrinae christianae, eritne locus eos respuendi a matrimonio, vei differendi matrimonium usque ad instuctionem ? (Can. 1020, § 2). . Resp. : Parochus servet praescriplum cano­| nis 1020, § 2; et dum ea peragit quae Codex peragenda praescribit, sponsos ignorantes sedu­lo edoceat prima saltem doctrinae christianae elementa: quodsi renuant, non est locus eos respuendi a matrimonio ad normám canonis 1066 4. Si pars post adeptam pubertatem plus­quam per sex menses commorata fuerit in longissimis et dissitis oris, a quibus ut habea­1 tur reguláris attestatiö libertatis status longius tempus requiritur. cum tamen urgeat celebratio matrimonii. sufficitne in casu ad certiorandam libertatem status iuramentum partis cum testi­monio duarum, vei si non possint haberi duo. saltem unius, qui secum commorati íuerint illis in regionibus ? (Can. 1023, § 2). Resp. : Rem remitti prudenti iudicio Ordi­narii, qui alias probationes, non excluso iura­mento suppletorio, praescribere potest ad nor­mám canonis 1023, § 2. 5. Quid si copula illicita et occulta prae­cesserit nativitatem nubendae, de qua dubitari possit an sit filia vei soror alterius partis? (Cann. 97. § 1, 1077, etc.). Resp. : Provisum per can. 1076, § 3. 6. Vis novi Codicis estne retroactiva in his, quae modificantur circa sponsalia et impe­dimenta tum impedientia quam dirimentia matri­monium, ita ut quodlibet ius acquisitum vigore

Next

/
Thumbnails
Contents