Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 68 — quam praedicándo unum esse Dominum, unam fidem, unum baptisma (IV. 5.). Iucundo igitur accepimus animo, a Sodalitate, quam „Expiationis" vocant, NeoEboraci instituta, preces propositas esse, a testo Romanae Cathedrae B. Petri usque ad festum Conversionis S. Pauli recitandas, ut hic unitatis finis a Domino impetraretur, et gavisi pariter sumus, quod huiusmodi preces a rec. mein. Pio PP. X. benedictae et a Sacrorum Americae Antistitibus approbatae, in Foederatos Status iam sint longe lateque diffusae. Itaque ut, ad optatum exitum facilius consequendum, supradictae preces ubique gentium et cum uberi anirnorum fructu Deo adhibeantur, Nos, auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Inquisitoribus Generalibus, Omnibus ac singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui ubique terrarum a die duodevicesimo mensis Januarii, Romanae Cathedrae B. Petri sacro, usque ad diem quintum et vicesimum eiusdem mensis, quo S. Pauli recolitur Conversio, eas, quae subiiciuntur, preces semel in die quotannis recitaverint, ac postremo huius octidui die, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti et quavis Ecclesia vel publico Oratorio visitato, ibidem pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misöricorditer in Domino concedimus ac largimur. Veniam praeterea tribuimus, cuius vi ad praedictam plenariam lucrandam indulgentiam, admissa rite expiari ac S. Synaxis suscipi, nec non visitatio peragi etiam festo Cathedrae S. Petri Romae, licite queant. Insuper iisdem fidelibus, qui, corde saltem contriti, quolibet ex octo memoratis diebus easdem preces dixerint, ducentos dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamua. Ouas omnes e singulas indulgentias, peccatorum remissiO' nes ac poenitentiarum relaxationes etiair animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suftragii applicari posse indulgemus. -— Praesentibus perpetuo valituris. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Preces autem in octiduo. quod supra statuimus, pro Ecclesiae unitäte recitandae, hae sunt, et ne quid in eis irrepat immutationis, earum exemplai in Tabulario Brevium Apostolicorum asservari iubemus. Ant. (Ioannis, XVII. 21.): Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in nie, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu nie misisti. f. Ego dico tibi, quia tu es Petrus, ]$. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Oratio. Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae: eandem secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris : qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXV. Februarii MCMXVI. Pontificatus Nostri anno secundo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Coloczae, die 29. Maii 1917. T Tuic Supremae Congregationi S. R. et U. Inquisitionis, ex parte R. P. D. Joannis Bapt. Fallize, Episcopi tit. Elusan., Vicarii apostoliéi Norvégiáé, dubium exhibitum fuit : Utrum decretum Supremae S. C. S. Officii, d. d. 25. Julii 1914, respiciens Indulgentiam plenariam „toties quoties" lucrandam quotannis die 2. Novembris, in favorem animarum in purgatorio t i > l 1 Nr. 2635. Decretum circa indulgentiam „Toties Quoties" in commemoratione omnium fidelium defunetorum.