Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 69 — degentium, ita intelligi debeat, ut eadem indulgentia sit perenniter affixa enunciato diei, an vero Commemorationi omnium fidelium defunctorum, quae iuxta Rubricas contingat etiam alia die celebrari ? Emmi DD. Cardinales Inquisitores generales, in consuetis comitiis, habitis feria IV. die 13. Decembris 1916, responderunt : Negative ad Imám partém; Affirmative ad lldam partém. Ouam resolutionem SSmus D. N. D. /V Benedictus divina Providentia PP. XV., in audientia Rmo P. Commissario generali S. O. impertita feria V., die 14., iisdem mense et anno, benigne approbavit ac publici iuris fieri mandavit. Contrariis non obstantibus quibuscunque. R. Card. Merry Del Val, Secretarius. Fr. Dominicus Pasqualigo, 0. J 3., Commis. gen. S. O. (L. S.) Coloczae, die 15. Maii 1917. Nr. 2574. De atribuenda S. Officio censura librorum et Poenitentiariae Apicae concessione indulgentiarum. A lloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus consilium esse, ut ordinationem Romanae Curiae, praeclarum opus Decessoris Nostri fel. rec. Pii X., perflceremus in ea quoque parte, cui is ob quaedain rerum adiuncta supersedisset, id est Ss. Congregationes coniungendo Indicis et Sancti Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis, quum censura librorum, quod esset raunus unius, contineretur munere tutandi doctrinam fidei et morum, quod esset alterius, ex eis Congregationibus unum fieri omnino apparebat oportere, vei ad praecavendas de competentia controversias, quae facile inter eas orirentur. Nunc igitur id exsequentes consilium, Motu Proprio haec constituimus et sancimus: I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit. II. Quod fűit usque adhuc proprium munus S. Congregationis Indicis, erit posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere. III. Ad ministeria quae sunt apud S. Officium, accedat pecularis Sectio de Indice; eique addicantur Officiales qui exstinctae Congregationi ministrabant. Rationen! autem eius Sectionis ordinandae S. Congregatio Sancti Officii definiet, Nobisque- probandam proponet. IV. Ne autem Sancti Officii negotiorum moles nimis hac accessione crcscat, quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariae Apostolicae: quae quidem pro suo instituto iudicabit de Omnibus quae spectant ad usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea, quae doctrinam dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt. V. Sectio de Indulgentiis, quae est apud S. Officium, cum suis officialibus, ad Poenitentiariam Apostolicam transferatur: quam ipsam Sectionem Cardinalis Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit. Haec statuimus et praecipimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXV. Mártii MCMXVII., in festő lncarnationis Dominicae, Pontificatus Nostri anno tertio. Benedictus Pp. XV. Coloczae, die 29. Maii 1917. J\/Iult évi körrendeleteimben*) ismétel telten felhívtam T. c. papságomat, hogj hathatós működéssel törekedjék új Vörös Kereszt Egyleti fiókok alapítására és azok tagjainak gyűjtésében is segédkezzék. Nem kétlem hogy T. c. Papságom kérelmemet meghallgatta és teljesítette. — Hogy az ez irányban kifejtett működés L. Litt. Circ. IV. 21. lap. 8144. sz., XXII. 153. lap. 4533- sz- 2502. SZ. Vörös Kereszt Egyletek ala- kításáról a tagok számáról 1 tegyenek a lelkészek jalentést.