Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 118 dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quaedam christianae doc­trinae capita, ne fastidio sint audientibus, non audent attingere. Nura medicus quis­quam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab utilibus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo red­diderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat? Non in per­suasibilibus humanae sapientiae verbis .') Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc Om­nibus esse exploratissimum, cum videmus non paucos e sacris concionatoribus ita di­cere, ut Scripturas Sanctas, Patres Docto­resque Ecclesiae, theologiae sacrae argu­menta praetermittant ; nihil fere nisi ratio­nem loquantur. Perperam profecto : neque enim in ordine supernaturali humanis tan­tum adminiculis quidquam proficitur. — At illud opponitur: praedicatori qui quae divinitus revelata sunt, urgeat, non haberi fidem. — Itane vero? Sit sane apud aca­tholicos: quamquam cum Graeci sapien­tiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat. 1) Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, iere Fidei radicem retinent : mentem enim obcaecantur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Pau­lus? Non ut hominibus, sed ut Christo placeret: Si hominibus placevem, Christi servus non essem. 2) Cum animum gere­ret incensum caritate Christi, nihil quaere­bat praeter Christi gloriam. O utinam qui i) Ibid., 2, 4. 1) 1. Cor., 1, 22, 23. 2) Gal., 1, 10. in verbi ministerio elaborant, omnes vere Iesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli : Propter quem (Iesum Christum) onmia detrimentum feci; 3) et Mihi vivere Christus est, 4) Tantum qui amore ardent, ceteros intlammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem ad­monet : „Si sapis, concham te exhibebis et non canalem" ; 5) hoc est : quod dicis, eo plenus ipse esto, et ne satis habeas in alios transfundere. „Verum, ut idem Doc­tor addit, canales hodie in Ecclesia mukös habemus, conchas vero perpaucas!"°) Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, ve­nerabiles Fratres : quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, conior­mando, efficere ut praedicatores, qui sint secundum Dei cor, iam plurimi exsistant. — Respiciat autem misericors gnegem suum Pastor aeternus, Iesus Christus, Virgine Sanctissima quidem, ut Matre augusta ip­sius Verbi incarnati et Regina Apostolo­rum, deprecante ; ac spiritum apostolatus in Clero refovens, plurimos esse iubeat qui studeant „seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis." 1) Auspicem divinorum munerum ac te stem benevolentiae Nostrae vobis, venera­biles Fratres, vestroque Clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XV. Iunii, in festo Sacratissiini Cordis Iesu, anno MCMXVII., Pontificatus Nostri tertio. — Benedictus PP. XV. Coloczae, die 11. Septembris 1917. 3) Philip , 3. 8. *) Ibid., 1, 21. 5) In Cant serm. 18. «) Ibid. !) 2. Tim., 2, 15. Leopoldus, m. p, Archiepiscopus. Kiadja az Érseki Hivatal Kalocsán. Nyomatott Jurcsó Antal könyvnyomdájában Kalocsán.

Next

/
Thumbnails
Contents