Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 119 — XX Ili. Nr. 5023 Missarum stipendlä In favorem Se­minariorum nec non ad meliorandum fundum pen sionatorum sacerdotum. SACRA CONGREGATIO CONCILII. Beatissime Pater ! Archiepiscopus Colocensis ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, quae sequun­tur humillime exponit: Seminarium május dioecesanum utpote antiquitus fundatum non est tarn opulento fundo provisum, ut indigentiis hodierni temporis respondere valeat. Ita fit, ut licet numerus theologorum propter bellum dimi­nutus sit, expensae Seminarii Majoris quo­tannis circa 50000 coronarum summa majo­res evaserint, quam íructus, qui e fundo et reditibus seminarii quotannis veniunt. Accedit, quod archidioecesis 680000 fideles numerát, quorum solummodo 300 presbyteri habent curam pastoralem. Tam pauci presbyteri impares sunt laboribus omnibus sacerdotalibus, qui ab iis exigun­tur. Hinc numerus theologorum augendus est, ideoque in seminario puerorum multo plures quam antea suscepti sunt juvenes. Novi ergo redituum fontes aperiendi sunt, e quibus majores expensae solvi possint. Eadem de causa fundus sacerdotum pensione provisorum quoque adaugendus esset. Sacerdotes communiter 15 existunt, qui ob grandaevam aetatem, vei ob vires corporis deficientes servitiis dioecesanis in­capaces evaserunt. Hi pensione annua pro­videntur ex fundo speciali, quem Ordinarii decessores una cum Oratore fundaverunt et sustentant, clerus vero suo tributo legali indesinenter alit. Fundus tarnen praedictus propter caritatem modernam novis eget re­ditibus. Hisce rationum momentis ductus, Ar­chiepiscopus orator humillime rogat et obse­crat, ut omnes parochi et sacerdotes paroe­ciam regentes, respective capellani locales suae archidioeceseos applicare possint missam pro populo diebus festivis et dominicis — exceptis duodecim — ad intentionem Ar­chiepiscopi; item, ut omnes sacerdotes, qui diebus festis et dominicis bis debent offerre Missae sacrificium, secundam Missam ad mentem Ordinarii possint applicare; Ordi­narius vero stipendia talium intentionum inter seminaria et fundum pensionatorum sacerdotum iuxta arbitrium suum distribuere valeat. S. Congregatio Concilii, auctoritate SS. mi D. Nostri Benedicti PP. XV., attentis expositis, gratiam iuxta petita in omnibus benigne impertitaest ad triennium, supplente Sanctitate Sua de thesauro Ecclesiae. Datum Romae die 15 Septembris 1917. I. Card. Cassetta Praefectus. Joseph Bruno Subsecretarius. Hisce benignissimis S. Sedis Aposto­licae litteris facultas mihi tributa est ad triennium parochos parochiarumque admi-

Next

/
Thumbnails
Contents